carpentum verum, sed solum tertii modi. Sol etiam et Luna habent debiliora carpenta, quia finibus carent. Validiora sunt reliquorum planetarum etiam si non sint in finibus, ut Mercurius in tota Virgine, Venus in toto Cancro. Si vero in finibus ipsis validissima.
Quod vero dixit, collatam operam duodecim locorum, id est quod videntur omnia operam contulisse in illum planetam, veluti dictum est de Mercurio qui cum habeat domum in Virgine et similiter altitudinem quam par erat habere in alio signo, et fines quibus etiam si in alieno habeat signo plurimum potest, videntur domus omnes in illum planetam vim suam contulisse. Tum etiam quia ut visum est superius, plaeraque signa, quatuor scilicet exceptis, novem coniunguntur signis aliis, aspectu, praecipiendo, vel vires aequando, cum igitur planeta in carpento suo fuerit singulas domos possidere videbitur.
Porphyrius dicit planetas habere quiddam peculiare in certis signis adeo ut si quid minimum accedat, possint dici iure etiam in carpentis suis et exponit Saturnum in Aquario, Iovem in Sagittario, Martem in Scorpione, Solem in Leone, Venerem in Tauro, Mercurium in Virgine, Lunam in Cancro.
Textus LXII
Gaudere etiam volunt, cum loca in quibus stella fuerit non ipsi, sed alteri suae conditionis obnoxia sunt, quae quidem satis e longo congruitatis ratio ducitur, sed similitudo illam tamen efficere putatur. Contra autem si in locis alienis et contrariis conditioni suae inveniatur, valde diluitur peculiaris ipsarum vis, diversarum naturarum confusione, propter dissimiles signorum constitutiones.
〈Commentarius〉
Hoc quod scripsit hic parvum esse videtur, sed ratione eius quod subiicitur tam magnum est, ut sit maximum. Nam ponamus quod Sol sit in finibus Iovis, utpote in principio Piscium, gaudet non tanquam in loco proprio sed amici, hoc gaudium dicit Ptolemaeus leve est et parvae efficaciae. Sed si planeta in contrariis signis fuerit ab his in quibus exaltatur aut domicilium habet trigonum, virtus illius diluitur et debilitatur, ut Mars in Tauro, Saturnus in Cancro, tum maxime cum contraria fuerit vis planetae naturae signi. Differt autem in hoc quod cum Saturnus aequaliter cadat in Cancro et in Leone, in Cancro quidem plus nocet ob frigiditatis immoderantiam, in Leone minus, iuvat debilitatis viribus a casu domus et contraria intemperie. Sic Mars minus nocet in Cancro, et minus benefacit in Libra. Quod si quis miretur quomodo Cancer sit frigidum et humidum signum cum sit aestivum? Dicimus id fieri propter Lunae familiaritatem.
〈I.21〉 Caput XXI
Textus LXIII: De applicationibus et defluxibus
In universum autem intelligimus applicare praecedentes sequentibus, defluere autem a praecedentibus sequentes, sed non oportet longum esse intervallum. Idque intelligitur et in corporeis congressibus et in configurationibus illarum.
〈Commentarius〉
Postquam declaravit omnes affectus planetarum in signis, nunc declarat