PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 242

Facsimile

rinum, et quaecunque tales seu imperent aliis urbibus etiam quod alieno regi pareant, ut Mediolanum et Neapolis, seu non pareant ut Venetiae, seu nullis imperent urbibus libertatem tamen suam tueatur, ut Luca, Metropolis nomine intelliguntur. Nam reliquae civitates quae neque per se reguntur, neque aliis imperant, fortunam Metropolis maxima ex parte sequuntur. In omnibus igitur his quae quoquomodo seorsum aliquid habent principatus, ut in Mediolanensi regione Papia atque Cremona, iubet Ptolemaeus principalia loca debere observari erectionis illius civitatis tanquam in genituris. Tria autem maxime principalia docet Solis et Lunae et horoscopi seu ascendentis, nam medium coeli pertinet ad principem potius civitatis, et horoscopus refert ipsam civitatem. Si igitur talia loca afficientur, afficietur et civitas. Quod si ignota sit constitutio coeli quae fuerit aedificationis civitatis tempore, tunc medium coeli civitatem gubernantis in genitura tanquam principalem locum civitatis, observabis.

Ex hoc habetur pulchra regula quod ubi habueris et genesim civitatis, ita enim nunc manifestioris doctrinae causa figurarum coeli voco constitutionem declarantem siderum tempore primae aedificationis et genesim gubernantis, oportebit medium coeli genesis gubernantis considerare et locum Solis ac Lunae atque ascendentis genesis civitatis conferre, tum inter se pro generali regimine, tum ad eclypsium praecedentium constitutionem. Quod si locus gubernetur ab aliquo proconsule, princeps autem procul absit, tunc permixta erit fortuna ex ipsis tribus, scilicet genesi urbis quae primum obtinet locum, inde medii coeli veri principis, tertio loco medii coeli gubernatoris. Sed si princeps verus in urbe sit, vel prope, gubernatoris genesis praetermittenda est.

Textus XXI

His praecognitis, consequens fuerit percurrere rationem praedictionum, primumque illas quae totas regiones urbesve complectuntur, cuius contemplationis modus erit talis. Non est prior neque potentior causa huiusmodi casuum quam quae ducitur a defectivis Solis Lunae copulationibus et transitibus stellarum illarum tempore.

〈Commentarius〉

Haec est tertia pars in qua docet generalem modum et proprium procedendi de proprio agit ibi, sed praedictionum. In hac igitur proponit duos modos generales, quorum primus pertinet ad locos, et est ut consideremus secundum tres illas divisiones, scilicet an hoc erit in regione calidissima vel frigidissima, vel temperata, deinde per trigonos et signa in qua provincia illius partis. Sed maxime temperatam habet in consideratione, tertio in qua metropoli illius provinciae. Propter quod sciendum est quod ubi concordaret civitas cum constellatione et non concordaretur provincia effectus continget. Sed nunquam poterit provincia concordare quin etiam quadrans ipsum concordet. In hominibus autem etiam quod concordaret genesis propria et non concordaret civitas in qua est homo, nihil erit. Et propter hoc credo quod eclypsis illa in Tauro, in parte horoscopi mei anno 1539 nihil egerit, quia non concordabat cum civitate Mediolani, ubi ego eram et habitabam vel prope. Nam nulla fuit pestis aut magna calamitas ab eo tempore usque nunc in tota regione Mediolanensi in qua perpetuo habitavi. Et ex hoc patent duo corrolaria primum quod non afficiuntur homines a generalibus constitutionibus, nisi afficiatur civitas. Civitas tamen afficitur etiam quod constitutio non adiungatur provinciae signo, et non potest adiungi provinciae signo, nisi prius consentiat cum