PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 348

Facsimile

uxor gravida relicta quinque. Quanto simplicius et verius Ptolemaeus censet, mulierem non plures tribus, qui supersint parere posse quod si plures pariat, omnes moriuntur quoniam naturae humanae conditionem iam mulier praeterit. Non memini me legisse apud quenquam fide dignum authorem, quod enixa plures quam tres servatus sit aliquis. De omnibus certe quod serventur fieri non potest quod vero e pluribus unus vel duo serventur, quanquam non legerim, neque viderim, fieri tamen non posse certo dicere nolim. Haec de multiplici partu Ptolemaei, atque mea sententia est. Verum de tribus saepe contingit, ut in Romana historia trigeminorum Curiatiorum et Horatiorum. Et ego memini me vidisse trigeminos bis semel quidem tres masculos adultos nobili genere natos Italos rursus tres puellas Mediolanenses nuper natas sub adventu Caesaris.

De causa vero horum dicit Ptolemaeus sumitur a Sole, Luna, atque ascendente, velut in praecedenti capitulo, et fuerint duo saltem ex his cum dispositoribus in bicorporeis signis, vel duo ex his, et dispositores in eodem signo una iuncti, quamvis non in bicorporeo, erunt duo qui nascentur. Quod si praeter id duobus significatoribus, omnibusque dispositoribus in bicorporeis positis, alii planetae dispositoribus commisceantur, erunt plures quam duo. Quod si loco ascendentis medium coeli in bicorporeo sit, eiusque dominus, tantundem refert, quantum si ascendens esset cum suo domino, partus erit multiplex nihilominus. Dico multum confert in his matrum consuetudinem agnoscere, quae plures parere soleant. Id trifariam fit vel sensu cognita matre, quae multos alioquando peperit, vel habita genitura matris vel cum in filiorum genitura medium coeli atque eius dominus in bicorporeo signo fuerint. Ex quo colligitur quod decima domus aliquam cum matre significationem habet iuxta Ptolemaeum. Ex quo quidam imum coeli patri etiam tribuunt, sed falso neque enim statim sequitur si decima matri conveniat, quod quarta quae sub terra est conveniat patri. Neque decimam nisi hoc verbo et in hac causa Ptolemaeus matri tribuit, id est, in filiorum numero. Utcunque sit, cum de matre tractavit ubi locus erat, medii coeli, nullo modo penitus meminit. Decima igitur domus filiorum erit significatrix, quod etiam in quarto libro docet. Caeterum ut ad propositum revertar sexus illorum cognoscitur ex praecedenti capitulo ubi de sexu agitur, non autem ex capite de fratribus, quia gemini et trigemini plus habent aliquid quam simpliciter fratres, sed quasi unus sunt natus, tum ob similitudinem corporum et morum, et quod plerique ex his eisdem affectibus in eisdem ferme temporibus subiiciantur, quod saepe observatum est. Habent gemelli quod cavi sunt dorso, osque sacrum intus retrahitur quod praecipuum signum est illos dignoscendi, sicut et septimestres quod ungues habeant imperfectos cutimque haud expolitam. Quod vero dixit de trigeminis masculis subiici Saturno, Iovi et Marti anactorum fratrum exemplo, quorum duo cum essent pessimi referentes naturam Saturni et Martis, tertius erat optimus, iovialisque. Tres vero cum fuerint foeminae sub Venere, Mercurio et Luna natae erunt, probatque exemplo trigeminarum gratiarum, quae uno partu aeditae suavissimis moribus et formosissimo corpore fuerunt ideoque nomen gratiarum meruere. Si vero duo masculi atque una foemina nascantur, Saturnus et Iuppiter et Venus dominabuntur, exemplo Dioscurorum id est, Castoris et Pollucis, et Helenae, quorum Castor fuit optimus, Pollux pessimus vir, Helena formosissima, hi tres uno partu aediti a Latona retulerunt naturam Saturni, Iovis et Veneris. Si vero ex trigeminis duae sint foeminae, tertius masculus, ut Dionysius, Ceres, et Cores, uno partu aediti, masculus Marti subiicietur, foeminarum altera Veneri, altera Lunae, nam Dionysius egregius fuit dux quique Indiam subegit, Ceres autem pulchra, Cores laboriosa. Quod vero aliter distribui non possint si vivere debeant, manifestum est de tribus masculis,