potest ea in causa seu foelix, seu infoelix, seu bonus, seu malus est enim alter quasi in eius servitute ergo elevatur, qui praesidet illi et annectitur. Secus quicunque planeta omnibus praesideret locis omnibus in causis, infelicem faceret nisi in quibus ipse esset significator. Annectitur ergo ei decem modis coniunctione oppositione, duobus quadratis totidem trigonis brevibus ac sextilibus longis, tum signo imperanti, aut aequalium ascensionum pro magnitudine planetae elevati, ut Solis quidem 15. Lunae 12. Iovis 11. Veneris 8. Saturni 9. Martis 7. Mercurii 6. ante ac retro, ut in nobis Luna elevatur quamvis in obedienti, quia alterior est, supra Iovem, Venerem, Mercurium, paululum etiam supra Solem imbuta Martis hostilibus radiis dissolvitque illorum decreta. Et si in angulo esset magis hoc faceret, sed alia postmodum bona praestaret, ita vides cur nil possit esse ex quaque parte beatum. Cum ergo annectitur inspicere oportet quanto magis potens fuerit, et natura pravus eo magis offici, et quanto validior erit nexus, at de hoc ordinem patefecrimus, tum etiam naturam simplicem, aut propositae rei repugnantem. Porro robur primum est ut dominetur loco, post ut sit in altiore coeli parte, deinde ut sit in angulo, dein in propriis dignitatibus, post ut sit in elatiore parte eccentrici, post in elatiore parvi orbis, inde in suis dignitatibus, demum in luminarium aspectu, et in consimili statu diurni atque nocturni queadmodum dictum est. Plurimum etiam refert, an a malefica, aut benefica lumen excipiat, aut inerranti huiusmodi iungatur ad augendam pravitatem atque minuendam. Quod si non annectatur totus tamen sit in illius potestate significator, impedietur quidem ad vires non tamen frustrabitur semper, semper tamen cum difficultate peraget, praesertim si malefica et potens fuerit quae praeest. Specialiter autem considerare oportet in quo differt elevari atque foveri. Circa idem enim versari ambo necesse est, ut supra Iovem Luna non proprie elevatur, sed mutuo se fovent, quia sextilis brevis est, et commutatio dignitatum, Luna vero ad Mercurium, et Mercurius ad Lunam elevatur, altero alterum vicissim impediente. Venus autem super Lunam elevatur prohibetque mala, Luna quoque supra Venerem verum imbecilli modo.
Principale aliud quod Ptolemaeus deinceps in omnibus decemnovem quaesitis intelligit tres status, optimum, pessimum et medium. Et similiter in magnitudine, robustissimum, debilissimum et medium. Et similiter in tempore, sunt enim haec tria, quae docuit in praecedenti capitulo esse in singulis quaesitis consideranda celerrime, ut in pueritia tardissime, ut in ultimo senio mediocriter, ut in aetate consistentiae. Ex quibus vult intelligi duo, primum ut declarato uno quandoque intelligamus, reliqua duo brevitatis causa, quandoque declarat duo et oportet subintelligere tertium, quandoque declarat omnia membra, vel ut magis instruat, ut in principiis fieri solet, sicut et in hoc capitulo vel quando res est magni momenti. Secundum ut intelligamus media omnia, quae possunt cadere inter illa extrema, quae sunt infinita, velut in aetatibus, praeter infantiam et ultimum senium, quae sunt extremae, et consistentiam quae est vere media, sunt aliae mediae plures in genere, velut ante consistentiam, pueritia, adolescentia, iuventus, post autem primum senium et quaelibet etiam istarum aetatum in partes dividitur multas. Vult ergo ut ex naturali coniectura non solum illas tres principales assequamur, sed omnes alias intermedias. Idem dico de magnitudine et qualitate, scilicet quod per duo extrema, et medium docet nos coniectari omnia media, quae sunt infinita.
Principale quintum est, quod unicuique parenti assignat duos significatores Solem et Saturnum patri et Lunam et Venerem matri. Ex quo fit magna confusio dum vult declarare statum amborum parentum simul, quia ingrediuntur quatuor planetae. Ideo ego declarando solum dicam de patre, et quod dictum erit de patre, idem intelligatur de matre, accipiendo dicta de Sole in