PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 479

Facsimile

fiunt, et accusationes periculosas, amplius vero per reptilium, aliorumque venenatorum ictus.

〈Commentarius〉

Hic ut in sequenti capite docebit non solum zodiaci signa, sed quae extra illum sunt intelligit. Humida signa a proprietate accipit, non a quadrantibus, erunt igitur ut Cancer, et Pisces, et Scorpio. Humidum enim inutile continent et aquas significant. Sic Delphin et Argo, extra signiferum. Fixa sunt quatuor, ut docuimus Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius. Sed cur fixa significant praecipitia et ventos, humida vero deserta? Humida cum significent mare, et lacus, et flumina, et haec non habitantur, inquit Haly, similitudine quadam significant omnia loca deserta. Fixa significant terram et rupes, et ideo praecipitia et ruinas et venti sunt causa ruinae. In signis tropicis et aequinoctialibus, quae sunt Aries, Cancer, Libra et Capricornus, quia haec mutant aerem faciunt morbos, et corrumpunt aquas, ideo significant inopiam necessariorum. Experimur enim quod signa aequinoctialia corrumpunt aerem et tropica maxime faciunt abundantiam, aut penuriam aquarum a quorum utroque fit sterilitas frugum et fructuum. De signis humanis clara est causa quae sint, dictum est in primo libro. Extra zodiacum tamen sunt Perseus, Auriga, Cephaeus, Andromeda, et alia etiam, ut in supplemento videre potes. Vel apud Ptolemaeum, vel in sphaera. Terrestria sunt, quae per terram gradiuntur, ut Aries, Taurus, Leo, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, et extra zodiacum serpentes, magnus scilicet, et ophyuchi, et lepus, et canes. Ideo significant feras insultantes, et quia in terra perpetuo manent etiam terrae concussiones, sed Mercurius accedens per tempestates aut fulgura, quia ipse est ventorum author et per accusationes, hae enim sermone fiunt, Mercurius autem est sermonis author (et per reptilium aliorumque venenatorum ictus), id est, cum fuerit in signis ferarum, feras enim minores significat Mercurius, quae non nocent homini nisi veneno, ideo cum damna significat, venenosa etiam animalia significat, cum parvis tantum praesit non magnis.

Textus LXV

Peculiaris horum decretorum ratio, quae utilia quoque noxia sint, ex differentia eius quod causam dat, locorumque causam compraehendentium, opificiorum et possessionis, valetudinis et dignitatis, iuxta horum quae prima est praecipuaque constitutionem accipienda est.

〈Commentarius〉

Si velis scire propriam causam iacturae, aut utilitatis, vide locum, qui est causa itineris, utpote in nostra genitura omnia quatuor dant causam itineris Sol, Luna, sors et Mars. Sol propter honorem quandoque ob partem, Luna ob desiderium videndi regiones, et propter uxorem, aut matrem, sors ob lucrum, Mars ob negocia et maxime bellica, et res graves. Dabo igitur exemplum de Marte, ut intelligas de aliis. Mars fuit dominus loci decimi, et ipsum aspexit Sol, et fuit in dignitatibus Mercurii, qui est sub qualitate et conditione Veneris ex toto, cum sit in domo illius applicans mutuo congressu illi, et ei iuncta. Significat igitur duo magna itinera, alterum occasione discendae eruditionis, et fuit Patavium, et ad Saccense oppidum, in quo sex annis perpetuis artem medicam exercui et hoc significabatur a Marte commixto, Veneri et Mercurio. Reliquum a Marte commixto Soli occasione medendi principem, et hoc fuit in Scotiam, ut suo loco docebimus. Sensus igitur textus est, si velis scire differentiam et naturam propriam eventuum bonorum, et malorum in itineribus, scies ex duobus, ex causa itineris, seu illius proprio significatore, seu significatoribus si plures fuerint, et locorum qui configurantur huic principali loco,