PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 239

Facsimile

cornus, et eius dominus Venus, nam Luna communis est. Iudaicae Gemini, Libra, Aquarius, et eius dominus Saturnus, nam Mercurius communis est quia omnibus favet. Et ideo posteriores leges Iudaicam non deserunt, sed recipiunt, quia Mercurius quo omnes leges indigent, proprie dominatur trigono Iudaeorum. Ideo decreta eius legis tanquam fundamenta ab aliis recipiuntur. Trigonus autem Cancri, Scorpionis et Piscium Mahumeticae praeest, nam Mars religioni illi dominatur, et initium dedit coniunctio media anno Christi 591. in Cancro, quae postmodum perseveravit usque ad annum 789. in signis aqueis, nemini autem dubium est quod Mahumetes natus est, intra hos terminos, legemque ipsam promulgavit. Christus quoque natus est post sex annos a coniunctione maxima in Ariete, promulgavitque legem ea coniunctione in trigono Arietis, Leonis et Sagittarii vigente. Itaque tum ab origine temporis, tum regionum ubi coeperunt, tum moribus, patet hos trigonos hosque planetas, has leges moderari. Adversantur autem trigoni prout et planetae, trigonus quidem Arietis trigono Cancri, quia Mars et Iuppiter inimici sunt, et maxime potentes ambo, ideoque diuturnum bellum. Similiter trigonus Tauri trigono Geminorum, quia Venus et Saturnus inimicissimi, sed ambo debiles tamen. Unaquaeque etiam lex, maxime posterior, alias destruit. Haec autem alibi dicta sunt, sed haec praesenti proposito sufficiunt.

Textus XVIII

Nuda expositio quae gentes quibus sub signis ponantur:

Aries: habet Britanniam, Galliam Bracatam, Germaniam, Bastarnas, Coelosyriam, Palaestinam, Idumaeam, Iudaeam.

Taurus: Parthiam, Mediam, Persida, Cyclades insulas, insulam Cyprum, maritima loca Asiae Minoris.

Gemini: Hircaniam, Armeniam, Mattianen, Cyrenas, Marmaricam, inferiorem Aegyptum.

Cancer: Numidas, Carthaginenses, Afros, Bithyniam, Phrygiam, Colchida.

Leo: Italiam, Galliam Togatam, Siciliam, Apuliam, Phoenicen, Chaldaeos, Ochiniam.

Virgo: Mesopotamiam, Babylona, Assyriam, Graeciam, Achaiam, Cretam.

Libra: Bactra, Casperiam, Seras, Thebaida, Oasin, Troglodytas.

Scorpio: Metagonitida, Mauros, Getulos, Syriam, Commagenem, Cappadocas.

Sagittarius: Tyrrhenos, Celtas, Hispaniam, Arabiam Foelicem.

Capricornus: Indiam, Arrianen, Gedrosiam, Thraciam, Macedonas, Illyricum.

Aquarius: Sauromatas, Oxianen, Sogdianen, Arabiam, Azaniam, mediam Aethiopiae.

Pisces: Phazaia, Nazamonitis, Garamantice, Lydia, Cilicia, Pamphylia.

〈Commentarius〉

Dubitabit aliquis quare Iudaeam diviserit a Palaestina et Idumaea et similiter Italiam ab Apulia, cum Apulia sit Italiae pars, et Idumaea ac Palaestina Iudaeae? Respondeo quod Ptolemaeus favit Graecis in hoc, quia Apulia voca-