PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 296

Facsimile

faciat quoquomodo natura fixa quam propinquitas puncti aestivi tropici et hoc est quia signis fixis omnibus dat quandam naturae propietatem, ideo Tauro non dare mitiorem, quam quod esset sub calidum, Leoni dat quod aestuet et suffocet, Scorpioni quod sit tonitruosum et igneum, Aquario quod sit frigidum et aquosum, nullis aliis signis dat adeo vehementes qualitates. Circa quod dignum est consideratione, quod has omnes qualitates de signis ac partibus eorum declaravit in comparatione ad Solem, quando est in eis, vel quia Sol non habet latitudinem quando iungitur stellis, quae sint illius latitudinis, veluti Sol quando erit in Scorpione et iungetur stellae australi signis Scorpionis, de his tamen dico quae in signo Scorpionis erant tempore Ptolemaei, humectabitur aer. Itaque traducit has proprietates, veluti fecit in aliis, a Solis praesentia in illis inventas ad reliquorum planetarum praesentiam in illis. Exemplum, fiat interlunium antecedens ingressum Solis in brumam, ascendente gratia exempli Aquario, atque ibi Saturnus sit in primis partibus Aquarii cum latitudine australi, tunc ego componam sic iudicium. Hyems tota naturaliter est frigida et humida, et hoc est quod dicit in textu, universalia de proprietate quadrantum exquirere, sed haec hyems inter alias cum Saturnus praedominetur sequenti angulo, sitque in Aquario in prima parte et australis erit solito humidior atque nivosa. Hoc vero maxime erit quia scriptum est quod totum Aquarii signum in genere est frigidum et aquosum, et ideo partes illius hyemis quae erunt minus frigidae erunt adeo frigidae, ut pars frigidissima communis hyemis pars autem frigidissima huius hyemis erit longe frigidior aliis et intolerabilis. Inde quia dicit quod prima pars Aquarii est humida, erit haec hyems humidissima tripliciter cum ratione generali, quia hyems tum propter totum signum Aquarii, quod est aquosum, tum propter primam partem ipsius Aquarii quae est humida, et similiter quia est in parte australi Saturnus erit nivosa quadruplici causa, tribus iam dictis, et hac quarta propria additur etiam quinta, quia Saturnus est dominator, et ipse est frigidissimus et significator nivium et ita talis hyems erit adeo frigida et humida, et nivosa ut non fuerit talis iam multis annis et praesertim si interlunium fuerit a decimanona parte Sagittarii usque ad vigesimam quintam, scilicet in finibus Saturni et hic effectus etiam multo maior erit, quia Saturnus non solum est dominus sequentis anguli, sed est etiam in ipso, et in domo propria, ut nihil ad robur addi possit et hoc exemplum intelligatur in tempore Ptolemaei et non in isto, quia tam natura partium signi in longitudine quam etiam in latitudine variata est, quia stellae quae erant in Aquario tempore Ptolemaei a medio usque in finem ingressae sunt Pisces et quae erant a medio Capricorni ad finem eius ingressae sunt Aquarium et ita necesse est facere hanc aliam secundam tabulam cuius titulus sit de qualitate tempestatum ex natura signorum, partiumque illorum tam in longitudine, quam in latitudine. Circa quod notandum est quod non solum oportet considerare stellas, quae sunt in signis zodiaci Ariete, Tauro, Geminis, etc. Sed etiam quae sunt in aliis signis quae sunt extra zodiacum, puta in Ursa Maiori Minorique, in Caepheo, in Boote, in Perseo, in Orione, in Cane, in Hydra, in Fera, Corona Australi, Argo, et omnibus aliis, has omnes stellas descripsit Ptolemaeus et naturas earum et loca in signis, et latitudines, et magnitudines et reliqua necessaria, utpote nebulosas, nam hae faciunt tempus nebulosum. Constituere igitur oportet tabulam cum illo titulo, quae erit pro aetate nostra, et si recte fiat durabit ferme usque ad trecentos annos, paucis in singulis saeculis mutatis. Nunc tractat de propria consideratione temporum, et dicit quod idem faciendum est, quod in deliquiis te docuit, referendo plenilunia deliquiis Lunae, et interlunia deliquiis Solis. Et scias quod si haec fiant sub terra, sequentem sub terra angulum accipere oportet.