ita dabimus primum annum septimae parti Tauri, ubi est horoscopus, et non quartae ubi est Iuppiter, qui est gubernator.
Quod si quis dicat cur est quod pleraque tamen ex his ante tempus adveniunt, ut etiam ante novilunium mortes aegrorum et pluviae, et ita de aliis? Causa est quincuplex, prima quia subiectum est, quandoque ita praeparatum ut effectus accidat ante perfectionem causae. Veluti quidam aegri sunt ita debiles, ut non possint expectare perfectam Lunae coniunctionem. Et aer est quandoque ita humidus, ut ante coniunctionem perfectam pluat. Ita dico de directionibus exitium aut felicitatem pollicentibus, quoniam quandoque ante exactum occursum promissoris perficiuntur. Secunda causa est robur maximum, quandoque directionis vel coniunctionis ut de igne magno, qui etiam accendit ea quae procul sunt, nec ipsum tangunt. Tertia est societas aliarum coniunctionum, vel occursuum, vel ingressuum, atque aliarum causarum, quae effectum ante tempus accelerant. Quarta est media coniunctio et adventus corporis planetae ad locum ante centrum, vel luminis ante corpus. Quinta est constitutio generalis superius dicta. Veluti planeta velox natura, motu auctus, orientalis a Sole, et in mundo. Contrariis ad unguem causis, effectus post directionem differuntur.
Textus LXXXIII
Annuos vero reiicientes annorum multitudinem ab ineunte aetate a singulis apheticis locis iuxta ordinem signorum singulorum eum assumentes qui signo dominatur in quo substiteremus. Idipsum in mensibus praestabimus abiicientes iterum a mense natali praeteritorum mensium numerum a locis annui dominii, secundum ordinem signorum dies viginti octo; ita dies etiam a natali abiiciemus a menstruis locis, pro uno signo dies duos et trientem.
〈Commentarius〉
Haec est tertia temporum divisio in annos et annorum partes, quam ponit Ptolemaeus capiendo in singulis apheticis primo triginta gradus, et eum qui signo dominatur faciemus dominum eius anni et si fuerint duo signa, iuxta partes eorum. Gratia exempli horoscopus est mihi 7. pars Tauri, primus annus habebit a 7. parte Tauri ad 7. Geminorum. Et ita primis 9. mensibus, et 18. diebus praeerunt Luna et Venus pro partibus 24. Tauri, residuum anni gubernabit Mercurius pro sex partibus initii Geminorum. Sequenti anno gubernabit Mercurius menses novem, dies 18. reliquum Luna cum Iove. Tertio anno Iuppiter et Luna menses 9. dies 18. reliquum Sol, nam procedet a partibus 7. Cancri, ad 7. Leonis. Ita perfectis 12. signis 13. anno revertetur res ad initium et Venerem cum Luna, et 7. partem Tauri usque ad 7. Geminorum et hic circuitus durat usque in finem vitae, ex singulis quinque aphaetis.
Similiter ab eodem principio anni dicamus gratia exempli, quinquagesimi primi nostri incipientis cum profectio pervenisset ad 7. partem Cancri dividit totum annum in 13. partes aequales, quibus praeficit totidem signa et dominos, et hoc ut procedendo 13. signis sequenti anno pervenitur ad signum sequens tam in anno, quam mense. Exemplum, ut dixi, anni quinquagesimi primi signum annum est Cancer, idem est signum primi mensis, Leo secundi, Virgo tertii, Libra quarti, Scorpio quinti, Sagittarius sexti, Capricornus septimi, Aquarius octavi, Pisces noni, Aries decimi, Taurus undecimi, Gemini duodecimi, Cancer tertiidecimi, Leo quartidecimi, qui et initium est sequentis anni. Et ita vides menstruam processionem ex uno in aliud signum detulisse annum dominatum per unum signum. Cum ergo dividatur annus in 12.