incessimus pro cognitione arcus AG, scilicet subtracti sunt nobis 150 gradus 26 minuta a 170 gradibus 7 minutis, et reliqui fuerunt 19 gradus 41 minuta, quos numeravimus a 13 gradibus 45 minutis Virginis, et pervenimus ad 3 gradus 26 minuta Librae, a quo loco reperiuntur usque 3 gradus 15ʹ Piscium, ubi erat Luna medio tempore tertiae eclypsis, 149 gradus 49 minuta in zodiaco, a quibus postquam subtraximus 50 gradus 11 minuta, prioris distantiae residuati sunt nobis 99 gradus 38 minuta qui addunt medio motui F, scilicet 96 gradus 51 minuta, quantitati arcui AG 2 graduum 47 minutorum, hinc apparet arcum AG esse adiectivum. Nunc redeatur ad operationem institutam, ex iam dictis angulus zodiaci ZDE notus est, qui inventus est 3 graduum 24 minutorum, ideo nota est
proportio DE ad EZ, et angulus GEA epicycli notus est, qui est 53 graduum 35 minutorum. Erat autem angulus zodiaci EDZ 3 graduum 24 minutorum, in quo duplato fient 6 gradus 48 minuta, et si hoc productum ablatum fuerit a 53 gradibus 35 minutis relinquentur 46 gradus 47 minuta, angulus intrinsecus EAD, ideo proportio linea AE ad EZ erit nota, chordae EZ et EZ sunt 7 graduum 7 minutorum et 47 graduum 38 minutorum 30 secundarum. His habitis, intentum est nostrum
invenire proportionem lineae ED ad lineam AE, quod absolvetur per quartam sexti, scilicet quae est proportio EZ ad ED, ea est proportio EZ ad EA, hoc est, quae est proportio 47 gradus 38 minuta 30 secundae lineae EZ ad 120 gradus lineae ED, ea erit proportio 7 gradus 7 minuta lineae EZ ad 17 gradus 55 minuta 32 secundas lineae EA, quod prodiit ex multiplicatione 7 gradus 7 minuta in 120 gradibus et divisione per 47 gradus 38 minuta et 30 secundas. Ad haec, quia angulus GDE zodiaci inventus est 0 graduum 37 minutorum, erit proportio DE ad EH nota. Porro cum arcus epicycli epicycli] epycycli B BAG sit 150 graduum 25 minutorum, erit
etiam angulus BEG cum sit in circumferentia epicycli talium 150° 26ʹ qualium duo recti sunt, nunc duplatis 0° 37 minutis, angulo scilicet DE, prodibunt 1 gradus 14 minuta, quibus subtractis ab angulo BEG, scilicet 150 gradibus 26 minutis, residuabuntur 149 gradus 12 minuta pro angulo EGD. Hinc nota est proportio lineae HE ad EG, ex tabula chordarum eliciuntur lineae EH et EH, 1 gradus 17 minuta 30 secundae et 115 gradus 41 minuta 24 secundae, his habitis facile est per quartam sexti et
regulam proportionum invenire lineam EG. Nam cum ordinabuntur numeri ad hunc qui sequitur modum, scilicet 115° 41ʹ 24ʹʹ | 120° | 1° 17ʹ 30ʹʹ |, et multiplicabitur tertius in secundum, et productum dividetur per primum numerum, prosilient 1 gradus 20 minuta 23 secundae pro linea GE. Cum vero angulus AEG sit notus propter arcum AG notum, qui est 96 graduum 51 minutorum, nota fiet proportio lineae EG ad utramque GT et TE, et hoc per doctrinam triangulorum planorum, ubi docetur si alter duorum angulorum acutorum