PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · D6r

Facsimile

orum Athyr, prosilient tibi 70 dies, 7 horae et quinta unius horae. Si annus constaret ex 365 diebus et 6 horis, debebat intervallum esse 285 anni Aegyptii, 71 dies et 6 horae. Siquidem cum multiplicaveris 285 annos per sex horas quae sunt ultra dies 365 annui temporis, seu anni solaris, et quod provenit diviseris per 14 horas aequales, nascentur tibi 71 dies et sex horae, a quibus si subduxeris 70 dies 7 horas et 12 minuta, residuabuntur 0 dies, 22 horae et 48 minuta, deficiunt igitur in 285 annis Aegyptiis 0 dies 22 horae et 48 minuta, ex his manifestum est si tempus inter duas observaciones fuerit 300 annorum quod integer dies deficiet. Idem iudicium est de observationibus quas consideravit ad vernum aequinoctium, porro si diviseris 0 dies 22 horas et 48 minuta per 285 annos Aegyptiacos, provenient in producto 12 secundae, quemadmodum ex divisione unius diei qui deficit in 300 per 300 annos.

Quae cum ita se habeant] Si subtraxeris has 12 secundas quae natae sunt ex divisione 0 dierum 22 et 48 minutorum per 285 annos, aut unius diei per 300 annos a 365 diebus et 6 horis, hoc est a 365 diebus et 15 minutis, progredietur quantitas anni solaris, 365 dies 14 minuta et 48 secundae. Hic sciendum est quod Ptolemaeus in hoc loco pro die naturali ponit 60 minuta, unde quarta pars horum minutorum est 15 minuta, quae valent horas 6 quartae partis de 24 horis. Nunc habito anno solari, erit structura tabularum aequalis motus Solis perfacilis. Nam si hanc Solis restitutionem resolveris in secundas et cum illis parcieris integrum zodiacum, qui more solito partitur in 360 partes aequales, quae modo partes, modo gradus appellantur apud Ptolemaeum, proveniet tibi motus diurnus Solis, harum vigesima quarta pars erit motus horarius, et si hunc diurnum motum multiplicaveris per 30 dies, in tot enim dies deducitur quilibet mensis Aegyptius, habebis motum mensis medium et sic de reliquis, has tabulas poteris extendere at quotquot annos volueris. Quomodo vero medius motus ad quodvis tempus propositum querendus sit, infra docebitur.

〈III.3〉 Caput III

Omnes lineae] Supra docuit indagare annuam Solis restitutionem, et hoc per observationes tum a se tum ab Hypparcho Hypparcho] Hyparcho B consideratas, qua habita ostendit regulas quibus tabulae medii motus, qui est canon quasi in omnibus stellarum motibus ad inquirendum verum, inaequalem seu apparentem motum, sint conficiendae. Et cum tantum retulerit novisse medium motum, praemittendum non duxi quid sit medius motus. Qui, ut author innuit, nihil aliud est quam motus ille qui in temporibus aequalibus aequales arcus, quorum anguli sunt aequales in centro excentrici, describit. Describatur circulus ABG super centro E et imaginetur Sol seu alia quaevis stella moveri ab A versus B seu ad B, et AB ad G. Et cum arcus



AB sit aequalis arcui BG, erit angulus AEB aequalis angulo GEB per ultimam sexti, et in quanto tempore Sol perficit arcum AB in tanto perficiet etiam arcum GB motu aequali, seu medio iuxta definitionem medii motus. Eadem est ratio in suppositione concentrici et epicycli, si centrum epicycli imaginabitur moveri a puncto A ad punctum B, et deinde a puncto B ad G punctum quod etiam fiet in tempore aequali, cum hi duo arcus, ut dictum est, sint aequales.

Causa vero] Duplici ratione contingere potest quod Sol inaequaliter moveri videatur, altera est excentrici suppositio, altera autem suppositio concentrici cum epicyclo. Impossibile est Solem super circulo vehi qui sit zodiaco concentricus, nam si hoc concederetur, appareret nobis Solis motus in zodiaco aequalis, sicut apparet ex hac figura, in qua ABG sit zodiacus, MIN concentricus seu deferens corpus Solis, AOG diameter, O centrum utriusque, sumantur nunc duo arcus, CI et IL, aequales in circulo MIG, et excurrant ex centro O duae lineae, OLF et OCE, nunc imaginetur Sol in tanto tempore moveri per arcum BF in quanto movetur per arcum IL, et in quanto pertransit CI in tanto pertransiet EB, sed pertransit arcum totum CIL in tempore aequali, ergo etiam arcum zodiaci EBF pertransiet in tempore aequali, quod est contra observationes sicut videbitur in capite consequente. At cum in hoc capite et in aliis toties fiat