Ad haec si omnibus.] Aquam esse rotundam non difficile est probatu. Nam argumentum quo utitur Ptolemaeus ad probandum aquae rotunditatem sumptum est a navigatione, quod per se omnino planum est et minime abstrusum. Siquidem videmus navigantibus nobis in mari, quod montes seu turres, quo magis eis accedimus, eo altiores incipiant apparere, quasi emergant ex aquis, quod prorsus non fieri possit si aqua esset plana et non sphaerica.
〈I.5〉 Caput V
Nam si sic.] Proponit triplicem terrae situm posse imaginari, si quis contenderit eam non in medio tanquam centrum esse locatam. Aut quod sit extra axem et aequaliter distans ab utroque polorum, aut quod sit in ipso axe et sit proprior alteri polorum, aut quod sit extra axem et distet aequaliter a polis. Terram esse in medio totius probat tribus argumentis. Quorum primum similiter ab aequinoctiis, quo confutatur opinio eorum qui imaginantur terram sursum aut deorsum extra axem positam, nam si sic dividentur per horizontem, vel quae sub terra, vel quae supra terram sunt duo inaequalia, et nunquam continget iis qui sub aequinoctiali habitant aequinoctium, neque iis quibus sunt extra aequinoctialem, hoc est sub sphaeram obliquam, quod est contra experimentum. Siquidem videmus quod horizon tam rectus quam obliquus dividat aequatorem in duo aequalia, quod causa est aequinoctii, hoc planius percipietur ex figura consequenti. Esto AHKB meridianus circulus, KQ aequinoctialis, AB axis mundi. Et si
terra fuerit extra medium universi, aequaliter remota a polis mundi, iuxta primam positionem, necesse est eam esse in puncto D; quo concesso, erit HP horizon sphaerae rectae, non transiens per centrum universi, unde accidit aequatorem per eum secari in duas portiones inaequales et nunquam habitantibus sub aequatorem fieri aequinoctium, quod est contra sensum. Porro si imaginaberis AL esse horizontem obliquam idem continget, nempe quod nunquam continget aequinoctium cum Sol fuerit in punctis aequinoctialibus, scilicet capite Arietis et Librae, quia aequator KQ dispescitur in duo inaequalia, scilicet KD et DQ, sed contrarium contingit, ergo terra non est extra centrum universi. Quae si esset propius accederet aut ad ortum aut ad occasum, et oriens tempus usque ad meridiem esse longius quam tempus a meridie seu zenith usque ad occasum, et contra, sicut linea AD longior est linea DL, et stellae modo maiores modo minores apparerent, et umbrae essent inter se diversae quantitatis, quod non fit: igitur terra non est extra centrum universi. Alterum argumentum sumptum est a divisione sphaerae et gnomonum umbra, quae directe ad occasum cadit cum Sol oritur cum punctis aequinoctialibus, hoc argumento interimitur opinio seu positio secunda, terrae scilicet quod sit in axe mundi, sed inaequaliter remota a polis universi.
Esto terra super puncto H, in axe axe] axi B
universi, inaequaliter distant distant] read distans a polis REQ, sit horizon obliquus dividens universum in partes inaequales una cum omnibus circulis suis, scilicet aequatore et zodiaco, unde non potest fieri, ut iuxta hanc imaginationem, sint semper sex signa supra horizontem et sex intra horizontem, quae tamen esse comprobata sunt, neque secundum hunc positum terrae aequinoctium fieri potest cum Sol fuerit in signis seu punctis illis in quibus so-