neque a superiori, ut Saturno, neque ab inferiori, ut Lunae. Altera est, licet non precipua, quod theorica Solis paucioribus orbibus conflatur, et facilior est imaginatu, eo quod Sol non evagatur ab eclyptica quemadmodum reliqui planetae omnes, qui non solum multas habent sphaeras, quibus eorum cursus absolvitur ac in noticiam provenit, imo saepe exorbitant ab eclyptica modo in austrum modo in aquilonem, qui modo sunt retrogradi, modo stationarii, et modo feruntur in rectum, quae accidentia non possunt precipi imaginando, nisi prius probe constiterit de ratione motus Solis. Ideo Ptolemaeus, vir singulari prudentia et artifex mirus, a facilioribus atque notioribus, ut decet tantum philosophum, incepit. Altera vero causa est, et potior, nempe quod omnes reliqui planetae a motu Solis regulantur, quemadmodum ipsemet in hoc capite testis est, quod sic intelligi debet, videlicet, quod nullius planetae verus motus indagari potest ignorato medio motu Solis, adeo communicat Sol cum omnibus planetis. Cum Luna communicat scilicet quod centrum, seu media distantia, quae duplata centrum Lunae nascitur, ex medio motu Solis indagatur. In tribus superoribus et Venere ac Mercurio venatur argumentum medium, hoc est medius motus diversitatis, mediante motu aequali Solis. Venus et Mercurius plus communicant cum Sole reliquis, quia habita tempore nostro quo aux Solis mobilis inventa est, auge in secunda significatione, et similiter medio motu Solis, habebitur etiam aux et medius motus Veneris ac Mercurii, hinc recte dixit author: ʻNam apparentiae, quae caeteris stellisʼ, et cetera.
〈III.2〉 Caput II
Cum igitur caeterorum] Priusque incipiat docere quomodo tabulae motus aequalis sint conficiendae, definit annui temporis spacium, quod nihil aliud est quam redicio solaris corporis, secundum ordinem signorum, ad punctum illud fixum in zodiaco a quo antea digredi coeperat, hoc est a puncto aequinoctii, iterum ad illud punctum; huius spacii quantitatem, quod annus solaris dicitur, veteres triplici modo observarunt. Vetustissimi observarunt ad stellas fixas. Et dixerunt annum solarem esse redicionem Solis ad aliquam stellam fixam, huius observationem exercuerunt tempore deliquii lunaris. Et cum Hypparchus videbat annum tempus per talem observationem excedere 365 dies et quartam unius, propter motum stellarum fixarum in consequentia, deservit eam tanquam inconvenientem, qui etiam a Ptolemaeo explodendus iudicatur. Alii, ut fuit Menton ac Euctemon, sumpserunt suas observationes a punctis solstitialibus, sed cum Sol in illis punctis per aliquot dies non sentitur progredi, censuit Hypparchus adeoque Ptolemaeus ab his punctis non certo posse accepi annuum tempus Solis, hoc est annum solarem. His duobus modis iudicatis infirmioribus quam ut pro annui temporis spacio discernendo sumantur, elegerunt tertium, nempe aequinoctialia puncta, in quibus meridiana Solis elevatio aut declinatio Solis in uno die per 24 minuta variatur. Quod vero maior sit variatio declinationis Solis existente eo circa puncta aequinoctialia quam circa solstitialia puncta, hoc facilimum est diiudicatu, sumptis aequalibus arcubus in zodiacus aequaliter ab his punctis distantibus, ut videre est in hac figura, in qua ABCD sit zodiacus, AC horizon rectus, BD aequinoctialis, GB
arcus aequalis arcui AF, et quando Sol graditur a puncto B ad punctum H arcus HK causatur in horizonte recto aut in circulo meridiano in sphaera obliqua, qui longe maior est arcu AI, qui causatur dum Sol movetur per arcum AF, qui aequalis est arcui GB, et multo magis sentitur in eo variatio meridianae altitudinis quam in arcu AF, licet sint aequales: hinc non frustra est quod Ptolemaeus et Hypparchus statuerunt haec puncta, scilicet aequinoctialia, pro suis annui temporis observationibus, licet etiam ipsi observarint per solstitialia puncta, tamen illis plus fisi sunt quam his, ut testantur observationes, quarum hic fit mentio. Quod autem tempus annuum, cum observatur ad stellas fixas, sit maius 365 dies et 6 horae, sic patuit veteribus. Nam observarunt eclypsim lunarem, in cuius medio tempore Sol diametrialiter Lunae centro opponitur, talem, inquam, quae contingeret in nodo aequinoctiali: quo facto, observarunt per astrolabium armillarum alicuius stellae fixae distantiam a centro corporis lunaris. Deinde post aliquod tempus, cum in eodem nodo seu loco contingeret eclypsis alia, iterum observarunt distantiam lunaris corporis ab eadem stella, invenerunt arcum seu distantiam illam crevisse, ut exempli gratia in hac praescripta figura in qua ABG sit zodiacus, centrum eius E et dia-