let aequinoctium contingere, quia horizon obliquus HF non dirimit aequatorem DB in duo aequalia, sequitur etiam hinc quod stellae quae sunt in sectione RABQ sint terrae propinquiores et appareant maiores quam quae sunt in reliqua sectione, quod nequaquam ita se habere manifestum est ex praecedentibus. Postremo si concedatur terram esse in axe, sed extra centrum axis, tunc concedendum est umbram, cum Sol fuerit in puncto aequinoctiorum, scilicet D, directe cadere oriente Sole ad occasum, quod non fit, imo cadit a D in G et non in B, quod nobis certis experimentis constat cadere. Ideo neque haec terrae positio constare potest. Tertium argumentum sumptum est ab eclypsibus lunaribus, quas crebrae observationes et longa consuetudo docuerunt, non nisi oppositione luminarium fieri, quod falsum esset si terra esset extra centrum universi, imo fieret extra opposita puncta luminarium. Sicut deduci potest ex hac figu
ra, in qua ABC refert sphaeram coeli, F centrum universi a quo distat
terra in puncto D, et cum Solis centrum fuerit in puncto A, tunc cadit conus umbrae in punctum E, et cum Luna tempore quod possibile est fieri eclypsim in eam incidet, fiet sine dubio eclypsis. Hinc ad oculum apparet, si terra est extra centrum totius, eclypsim posse fieri extra oppositionem luminarium, talis hactenus nunquam visa est, igitur certum est terram esse in centro totius. Etiam hinc manifestum est tertiam opinionem, quae ponit terram extra centrum universi ita ut sit inaequaliter remota a polis mundi, non habere locum, quae iisdem argumentis refutari potest quibus reliquiae duae.
〈I.6〉 Caput VI
Quod vero puncti.] Hoc capite Ptolemaeus tribus rationibus probat terram quasi punctum ad coelestia comparatam. Prima ratio deducitur a stellarum magnitudine, quae ubique terrarum manet eadem. Nam si terra comparata ad coelum stellarum, haberet haberet] habetet B aliquam rationem magnitudinis, et non esset instar puncti, sine dubio stellae observatae in diversis climatibus forent diversae quantitatis, quod prorsus non est: hinc concluditur eam, cum comparabitur ad stellarum fixarum magnitudinem, esse instar puncti. Nam certum est quamlibet stellam fixam multis vicibus maiorem esse terra, ex hac ratione quisquam facile persuaderi poterit terram nullius magnitudinis esse ubi comparata fuerit ad tantam distantiam.
Accidit quod gnomones.] Altera ratio sumitur a gnomonibus ac reliquis instrumentis mathematicis, ut sunt astrolabia, armillae, torqueta et reliquia huius generis. Quae in quacumque parte terrae ponuntur, ita servant ad amussim circonductiones umbrarum ac si ponerentur in centrum terrae, haec, inquam, ratio per se clarissima est.
Haec ita se habere.] Tertia ratio ex superioribus clara est, quae ducitur a superficiebus horizontalibus quibus superius hemisphaerium dirimitur aequaliter ab interiori, ita quod semper sex signa supra et sex sub terra sint, hoc minime fieret si magnitudo terrae esset sensibilis ad stellarum fixarum sphaeram comparata. Hactenus.
〈I.7〉 Caput VII
Per eadem.] Si terra, et non coelum ipsum, moveretur, accideret ei motus rectus aut motus circularis. Sed in superioribus tribus firmissimis argumentis monstravit impossibile esse ut terra sit extra centrum totius, nam si moveretur in rectum cogeretur relinquere centrum in infinitum moveri motu violenti, quod prorsus motui gravium contrarium est. Nam cum gravia corpora naturaliter moveantur deorsum, et terra sit gravissima, erit motus eius tantum ad centrum universi, ad quod naturaliter tendit, et non secus ac ferrum ad magnetem, ideo non credendum est eam moveri recto motu. In qua etiam circularis motus, sicut Ptolemaeus hoc capite abunde probat, ecluditur, quae si moveretur circa axem mundi ab occidente ad orientem, fieret hoc propter immensam gravitatem suam motu velocissimo, et omnia quae in aere moventur, ut sunt nubes, volucres et reliquae huius generis, viderentur semper moveri ad occa-