secundum in terminum primum superioris rationis, quod nascitur sit tibi numerus secundus, numerus ad quem quaesitum proportionatur sit numerus tertius, quo facto, operare ut supra. Si vero libuerit operari per praxim sex quantitatum, operare iuxta sensum regulae quae docet quintam quantitatem invenire. Ad inveniendum arcus ita procedas. Subtrahe arcum maximae declinationis a 90 gradibus, productum dupla, et habebis arcum FB et arcum duplum BA, scilicet arcum maximae declinationis Solis. Deinde accipe declinationem dati arcus EI, eam dupla et productum subtrahe a 180 gradibus et relinquetur arcus FI pro sexto arcu, ad quem proportionatur arcus ET qui quaeritur; accipias arcum EA, cuius duplum est 180 graduum. Reliqua per exemplum praecedens manifesta sunt. In quo arcus FB et arcus AB manent invariabiles. Sed priusquam accedas ad operationem, quaeras omnium arcuum chordas e tabula chordarum, deinde ordines omnia ita ut vides in hoc praecedenti exemplo, in quo proposuimus 88 gradus zodiaci, quorum ascensionem rectam quaerere decrevimus.
〈II〉 Erasmi Osvaldi Schrekhenfuchsii, in Magnae compositionis Claudii Ptolemaei Pelusiensis Alexandrini, libri II annotationes
〈II.1〉 Caput I
In superiori libro brevissime atque luculentissime dedit propositiones, seu principia ipsa quibus tota ars inititur, quod scilicet terra sit rotunda et in medio totius posita, ac habeat respectu firmamenti puncti vicem, et sit prorsus immobilis. Porro quod coeli figura sit circularis et circulariter volvatur. Post haec docet conficere tabulas chordarum et tabulas obliquationis Solis. Postremo, quomodo tabulae quae requiruntur ad rectarum ascensionum rationem. In hoc vero libro secundo, cuius argumentum est primum caput pergit, et docet omnia quae accidunt sphaerae obliquae, scilicet quomodo ex data maximae diei longitudine longitudine] logitudine B ortiva et occidua latitudo sit inquirenda, et quomodo, his datis, elevatio poli; aut, data elevatione poli, longitudo diei et latitudo occidua ac ortiva sit investiganda. Ad haec docet in hoc libro proportionem umbrarum in meridie ad gnomones, coortum atque occasum seu ascensiones obliquas aequinoctiales, una cum ratione magnitudinis angulorum, et cetera.
〈II.2〉 Caput II
Quod in recta sphaera appellatur Solis declinatio, illud appellatur in obliqua sphaera ortiva aut occidua latitudo, et est nihil aliud quam arcus qui ab aequinoctiali et obliquo circulo in horizonte intercipitur, huius usus est duplex: alter spectat ad eclypsium lunarium inclinationem et aliarum stellarum aspectus, de quo infra; alter vero ad inventionem poli altitudinis. Nam data magnitudine maximae diei, et ortiva latitudine tui climatis seu paralleli, quicunque ille fuerit, poteris illius climatis seu paralleli invenire polarem altitudinem. Et ut haec facilius adiequi queas, visum est nobis tibi rem exemplis, iuxta doctrinam divini Ptolemaei, illustriorem reddere. Quapropter, cum volueris invenire ortivam latitudinem paralleli tui, subtrahe duodecim horas, quantitatem scilicet diei rectae sphaerae, a maxima die tuae regionis, et quod superest divide in duas partes aequales, quarum alteram resolvito per quindecim in tempora aequinoctialia, productum dupla, et quod nascitur subduc a 180 gradibus, residuumque erit arcus IA. Deinde subtrahe maximam Solis declinationem a 90 gradibus, aut dupla eam et productum subtrahe a 180 gradibus, et habebis arcum FI, BE, TF, AE: hi tres arcus sunt quartae circuli. Exempli gratia.