〈III.9〉 Caput IX
Quando igitur] Hoc capite brevissimis traditurus est quomodo tam medius quam verus motus Solis sit inveniendus, et hoc ad quodlibet tempus propositum, sed tempus propositum est id quod est a principio regni Nabonassari usque ad tempus illud in quo motus quaerendus est. Verum, ut res clarior fiat, visum est eam exemplo quodam illustrare. En volo quaerere medium ac verum motum Solis ad annum 882 et 72 dies 5 horas 50 minuta post principium regni Nabonassari, hoc tempus fuit vigesimus annus Adriani, 13 diem mensis Athyr secundum Aegyptios, 5 horas 50 minuta. Cum non inveniam 882 annos praecise in tabula medii motus, accepi proxime minorem, scilicet 810 annos, quibus adhaerent in dextra 163 gradus 4 minuta 12 secundae 15 tertiae. Subtractis 810 annis a 882, remanserunt 72 anni, hos quaesivi in linea annorum collectorum, in quorum latere dextro inventi sunt 342 gradus 29 minuta 42 secundae 25 tertiae. Hoc productum subscriptum est superiori, gradus scilicet gradibus, minuta minutis, et cetera. Porro cum 72 dies non inventi sint praecise in tabula mensium, accepi numerum proxime minorem, nempe 60 dies, qui secum habebant 59 gradus 8 minuta 17 secundas et 13 tertias, quos subscripsi superioribus, quo facto, intravi cum reliquis 12 diebus in tabulam dierum, et inveni 11 gradus 49 minuta 39 secundas 26 tertias, qui etiam subscripti sunt: postea immissae sunt 5 horae in tabulam horarum, quod circa eas inventum est fuerunt 0 gradus 12 minuta 19 secundae 13 tertiae, in quibus egi secundum modum dictum. Postremo, ingressus sum in tabulam horarum cum 50 minutis, bis cum 24 minutis et semel cum 2 minutis, et pro minutis in tabula inventis posui secundas, et sic de reliquis appellationibus, et subscripsi bis 59 secundas et 8 tertias, et pro 2 minutis 14 secundis producto ante habito: his ita stantibus, addidi singulas appellationes singulis appellationibus, reiectis integris circulis, productum fuerunt 216 gradus 46 minuta, quibus additi sunt 265 gradus 15 minuta quibus distitit Sol a maxima longitudine, in primo anno Nabonassari thot secundum Aegyptios Aegyptios] Aegytios B die primo in meridie, tota summa excrevit, reiectis integris circulis, ad 122 gradus 1 minutum. Et cum numeravi hos gradus a maxima longitudine, id est 5 gradibus et 30 minutis Geminorum, perveni ad 7 gradus 31 minuta Librae secundum medium motum. In aequando hoc motu ita processi, scilicet iterum ingressus sum cum