PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 351

Facsimile

Ut vero clarissimum huius rei et monstri habeatur exemplum, subiicio hanc genituram. Natum est in Anglia dum ibi essem in villa vocata Mioletonstoni VIII. M. passuum distante ab inclyta Academia Oxoniensi, fuitque post humum. Pater vocabatur Ioannes Kemer, ita enim Anglice scribitur. Erant duae puellae ad umbilicum commissae, quae in unum coierant quasi recta altera alteri inserta, venter ventri, dorsum dorso, unus umbilicus, una vulva, unus anus, qui inter crura sinistra, atque nates positus erat. Itaque sinistra crura locum suum servabant, velut cum pueri sedentes colludunt. Dextra vero crus et pes alter alteri commixtus in unum coire. Itaque pes ille novem habuit digitos. Primus duobus diebus lac suggere noluerunt a matre ob partus laborem, nutriti lacte vaccae, tertia suxerunt a matre, dormiebat quandoque altera, reliqua vigilante, quod ab umbilico supra unaquaeque sua membra seorsum retineret.

Itaque vixit una ad decimamoctavam Augusti, reliqua ad 19. longitudo pollicum 20. latitudo autem 6. Hoc igitur fuit monstrum et geminum, et posthumum, et quod non vixit licet fuerit nutritum. Causa Geminorum fuit accendens bicorporeum et dominus eius commixtus alteri. Quod monstrum fuerit, facit Luna cum nodo et Iuppiter dominus trigoni coniunctionis cum nodo, et Sol in sextili Marti, ex longa ascensione secundum signa et locum, nota bene, et in angulo, et Saturnus elevatus super omnes planetas, ad cuius oppositum tendit Sol. Ideo etiam parum debuit vivere hoc monstrum. Praeterea Mars qui damnat, et est in angulo ascendens et Mercurius ascendentis dominus, erant in capitibus et nodis suis. Ideo satis promptae de vitiis compositionis pronunciare poteris cum significatores ac maleficae nodis iuncti sunt.