moniis nihil indigebat. An non veteres maximam illam haeresim existimarunt eorum qui quanquam Christum potius extollerent quam deprimerent dicentes et purum fuisse Deum et a contumelia et morte immunem tamen negantes hominem fuisse illum a naturalibus vinculis omnino absolvebant, simul etiam discent, quod falso sperant nec Christi verbis credere volunt Mahumetani, ex astris etiam nullum finem legi nostrae praefiniri quo fiet et ut tepidiores in posterum ad illam oppugnandam evadant et meliorem sua esse animadvertant quae et ante suam incoeperit et longe post sit permansura atque haec de Christi genitura. Quod vero ad gratiam attinet et fidem si illas a Deo manare quisque absque auxilio naturali intelligit quid est ut velint nos de his insimulare? At citra fidem quod quisque ab astris sit bonus aut malus non secus habet quam quod ab humoribus ab educatione, a consuetudine, a ruditate, talis sit. Si igitur ista non adversantur pietati cur illa? Demum quod ecclesia, id est, credentium coetus affligatur subiicique astris videatur nihil est impium sed piisimum nam si per ecclesiam corpora et fortunas credentium intelligamus? Verum est illa subiici astris. Si enim pestis invadat an magis Christiani immunes sunt Iudaeis aut Mahumetanis? Si inundatio, an domus Mahumetanorum obruuntur, Christianorum non? Si igitur iam haec naturalia indifferentia sunt apud omnes quid refert hanc causam subiici seu non subiici alteri cum ambae sint naturales? At dicunt pestem immittit Deus et inundationem propter peccata non ex astris. Primum ista ad legem Iudaeorum spectant non nostram ubi credentibus et piis non maius erat propositum praemium quam vitae prolixitas filii agrorum uberes fructus at nobis quibus est divina promissio post mortem quid refert an pluat, an ningat cum non sint condignae huius seculi passiones ut vitam aeternam promereatur, ut Paulus inquit. Deinde, o stulte, si etiam Deus ipse ista immittat ob peccata an putas Deo defuisse sapientiam ut non potuerit ab aeterno causas coelestes effectibus coaptare et vitae hominum ac pietati congruis temporibus? Metirisque aeternam Dei sapientiam tua stulta cogitatione? Denique quid refert hoc, cum Deus qui astra condidit possit illorum vim etiam coercere, qui trium puerorum flammas in fornace cohibuit? Quis unquam astrologus adeo amens fuit aut ubi scriptum ab aliquo illorum etiam ethnico invenisti, Deum non posse coelo imperare aut illum a proprio cursu revocare? Quanto magis etiam ab inferiorum administratione, quam palam Ptolemaeus ipse vir exactae, quantum homini concessum est sapientiae, fatetur solius materiae in obedientia et instabilitati frustrari? Hoc vero pium est atque in rem nostram facit ut id in quo maxime gloriantur Mahumetani, scilicet quod in praeliis victores sint plerunque contra nos quo argumento Deum favere plus rebus suis iactant et Mahumetem plus posse quam Christum, intelligant haec astrorum esse iudicia ut rerum naturalium, non miraculum aut causam apud Deum meliorem. Quibus si addideris Deum ob peccata nostra coelum sic ordinasse, ut statis temporibus illis ob id faveret, nihil absurdum aut impium forsan dixeris.
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · A6r