proveniunt ex moderatis actionibus, et nunquam ex extremis neque enim omnino iracundi, neque omnino abiecti animo, commercia contrahere possunt nec in extremo avari, nec prodigi, nec qui nihil attingere audent, nec qui insanam habent audaciam, possunt pecunias aut honores sibi parare. Secundo ex natura signi, nam signa temperata et in quibus planetae gaudent, multum adiuvant ad qualitates praecipue, tria prima signa, Aries, Taurus, Gemini propter temperamentum, Cancer, Leo, Virgo propter promptitudinem actionum et audaciam, Libra, Scorpio, et Sagittarius propter calliditatem, reliqua tria ferme sunt inutilia. Similiter mobilia propter conversationem, fixa propter perseverantiam, communia propter prudentiam. Altitudines quoque et reliquae dignitates planetas reddunt meliores. Tertio propter configurationes ad Solem, per Solem intelligere etiam Lunam et reliquos planetas, sed posuit manifestius exempli loco. Veluti in quarta genitura Iuppiter primo orientalis cum Aldebaran ferme seu oculo Tauri et Luna applicans Mercurio ferme de sextili, afferunt felicitatem et dignitates quas habet. Dictum est enim a nobis saepius quod Iuppiter significat divitias et honores, et ipse est in angulo et dominus loci Solis cum ipsa Luna. Quarto cardines, nam et hi significant qualitatem eventuum, ascendens circa vitam, et cor coeli circa honores et dignitates.
Aliter potest exponi iste textus et utraque expositio est bona, scilicet ut conditiones stellarum et quantum ad qualitatem seu genus, et quantum ad quantitatem et tempus sumantur ex his quatuor, sed quae augeant et minuant in sequenti textu subiicit, ita ut praesentis textus sequens sit expositio cum dixit.
Textus LXV
Sed vires assumunt primum si orientales sint et cursum suum intendant, tum enim plurimum possunt, sicut minimum si occiduae sint et remittentes cursum suum. Deinde propositu suo et respectu erga finitorem, nam in medio coelo aut succedenti illi loco potentes maxime, sed potentes etiam sunt in ipso finitore et succedenti loco plurimum autem possunt in finitore orientali, contra vero minus in imo coelo aut alio conformi finitori orientali loco.
〈Commentarius〉
Medii motus planetarum in die |
||||||||
minuta |
secunda |
minuta |
secunda |
Partes |
minuta |
|||
♄ |
2 |
0 |
☉ |
59 |
8 |
☽ |
13 |
10 |
♃ |
4 |
59 |
♀ |
59 |
8 |
|||
♂ |
13 |
28 |
☿ |
59 |
8 |
|||
Ponit igitur quod robustissimae sunt erraticae dum orientales fuerint et motum habuerint medio motu velociorem. Is facile ex subiecta tabula et ephemeridibus coniicitur, id autem licet diversimode contingat, plerunque tamen in superioribus fit circa quadratum. In Marte tamen fit circa distantiam duorum signorum cum dimidio, in Venere autem usque ad partes quinquaginta duas vel circa post coniunctionem a Sole dum directa est. Verum ante coniunctionem totidem ferme partibus dum Soli appropinquat, reliquo spacio, id est dum post maximam distantiam redit ad Solem occidentalis aut orientalis elongatur, a Sole est diminuta motu. Idem vero iudicium est de Mercurio, sed Mercurius vix excedit vigesimam octavam partem, seu orientalis seu occidentalis. Hic igitur primus est status. Secundus est, tum est orientalis usque ad stationem primam et est validus, primo tamen multo inferior. Tertius status est a statione prima ad oppositionem quasi mediocris. Quartus est debilis ab oppositione ad sta-