do, quam decernunt nulli alteri planetae comparanda, similiter et robur illius. Sed dicitur benefica magis favere, quia certo generi favet, luminaria autem omnibus. Dum ergo luminaria savent locustis, gratia exempli, sterilitatem inducunt dum addunt animos hostibus bellum pariunt, dum humida terra calorem subministrant reptilia multa gignunt quae primum homini insesta sunt, deinde etiam pestem excitant. Non igitur beneficae meliores sunt simpliciter ipsis luminaribus, sed certo generi cui favent comparatae. Favent autem hominibus et cicuribus animalibus ac mansuetis, maleficae autem horum inimicis, sunt enim beneficis contrariae. Rursus beneficae ex hominibus favent his qui mansuetiores sunt moribus, et temperatas habitant regiones. Maleficae latronibus, feris gentibus atque barbaris. Rursus beneficae huic provinciae vel illi ex temperatis magis utpote Italiae, maleficae contrariae utpote Galliae quae semper infensa Italiae fuit. Licet nunc regum moderatione dissensio mitescuerit. Similiter et in eadem civitate beneficae huic vel illi favent, maleficae illorum inimicos impellunt, itaque cum luminaria omnibus quasi ex aequo faveant, non dicuntur adeo benefica huic vel illi. Gerunt ergo luminaria vicem regis atque magistratus ex aequo omnia distribuentium, quae licet plura dent, quoniam tamen communiter dant beneficorum nomen non meruerunt. At Iuppiter et Venus amicorum vices semper referunt, ideoque beneficae appellantur. Saturnus et Mars inimicorum ideoque maleficae. Mercurius medius est inter illos quadrifariam vel quia modo totus bonus in una re vel uni alias, vel aliis totus malus, vel quia modo bonus, modo malus vicissim in eadem causa atque in eodem homine, vel urbe, vel provincia, vel quia partim bonus, partim malus simul, vel quia omnino mediocris, neque bonus, neque malus, neque dans, neque adimens. Est autem propria natura impetuosus ut in mari et ventis et in humanis actionibus acer, efficax et qui omnibus se accommodet. Hoc autem contingit illi quia celerrime vertitur in parvo circulo, adeoque ut omnino careat statione. Hoc adiungere volui ut intelligeres quomodo Mercurium dominari, vel in temporibus, vel in gentibus, vel in hominibus cognoscere posses. Sed dices status hi beneficorum sunt cum bene se habent, maleficorum autem cum male quid si beneficae male dispositae fuerint? Aut maleficae bene? Respondeo minora omnia fient. Hoc autem docet dicens.
Textus XLVI
Ubi igitur peculiari in natura reperta stella fuerit effectiones quoque illam ipsam consequuntur similes.
〈Commentarius〉
Peculiarem vocat naturam quae duo habet, primum quod sola imperet, secundum quod in proprio sit statu ut masculinus planeta, atque diurnus in masculino signo, in quo etiam gaudeat et in die. Id autem continget si orientalis fuerit a Sole et supra terram dum dies est, non nox, ut imaginantur Arabes. Nam vim acquisivit cum ante Solem noctu exortus sit. Licet autem hunc appellare primum statum. Secundum autem cum emerserit ante Luchano prope Solem et ante ipsum, sed nondum iam emersit Sol. Tertium cum supra terram est diei tempore, sed occidentalis a Sole. Quartum cum infra terram orientalis in die. Quintum cum infra terram orientalis in nocte. Sextum atque ultimum cum infra terram occidentalis extiterit.
Textus XLVII
Sed cum inter se permiscentur cum configurationibus ipsis, tum permutatione signorum et a Sole apparitionibus, consentanea etiam in effectionibus temperatio et mistae variaeque proprietates de-