etiam mori ex illo morbo et sanari iuxta magnitudinem detrimenti. Quod si nativitas repugnaret et reliqua maneant, incidet in magnum morbum illi affinem, ut convulsionem vel iram. Si vero nativitas non repugnet, sed directio desit, significans generaliter bonum, vel malum, tunc apparebit aliquid, sed erit exiguum. Si vero directio generaliter significet et genitura non repugnet, progressio autem sit contraria, vel revolutio, erit sicut dictum est superius. Memineris etiam quod cum directio et progressio in unum contra nativitatem consenserint, apparebunt eo anno quaedam umbrae talis effectus est, non autem ipse effectus, qui per directionem et revolutionem significabatur.
Secunda regula in sciendo quemcunque effectum, dirige semper significatores positos a Ptolemaeo in tali causa. Veluti volo scire statum animae, dirige Lunam et Mercurium pro rationali, et Solem, et Lunam pro inferiore anima, et primos duos ad Saturnum et Martem, et secundos ad Martem, et Venerem. Et ita pro morbis corporis Solem, Lunam et ascendens ad maleficas. Recordando quod Mercurius persaepe cum ab initio fuerit in aspectu inimico significatorum, aut dominus loci oppositi eorum, aut in aspectu amico maleficarum, aut dominus loci earum, aut ipsae maleficae dominae loci eius, tunc ipse habet vim maleficae. Et haec regula de directionibus ad unguem etiam est intelligenda de progressionibus.
Finis tertii libri.