lud idem in floribus contemplarti licet, qui quidem matutino aperiuntur optimeque olent a meridie exarescunt odorque evanescit sub primam noctem quasi senescentes omninoque absque odore contrahuntur, a media nocte constringuntur et humectantur totemque excipiunt loco imbrium hyemis. Illud idem in Luna manifestum esse docet, quae cum sit propinquissima terris, manifeste quidem animata omnia ut plantas ac belluas, ac pisces, et inanimata etiam ut maria et flumina agit ac mutat, quaedam quidem manifestius ut oceanum magisque mare Mediterraneum et sinus quosdam ut Adriaticum, in quo Venetiae, magis quam reliquam partem maris et mare magis quam flumina et fluminum quaedam magis, ut Nilum quam reliqua. Tum vero Cancri magis quam Pisces reliqui piscesque ipsi magis quam belluae, et inter belluas mures et feles, imo manifeste afficiuntur. Recitat commentator (nam hoc nomine intelligo eum cuius nomen non ascriptum est) in Aegypto fuisse Taurum sacrum, cuius genitalia pro luminis Lunae ratione augerentur ac minuerentur. Minus autem aves quam pisces quod sicciores omnibus sint animalibus, ideoque etiam minus quam belluae, tamen et ipsae quoquomodo a Luna afficiuntur. Similiter et plantae atque inter ipsas maxime lunaria appellata, ob id quod Lunae motibus afficiatur variisque formis eius varias et ipsa induat figuras. Commentator affirmat suo tempore fuisse lapides, qui rationem incrementi Lunae ac diminutionis sequerentur. Intellexi lapidem fuisse, qui in manus pontificis Leonis Decimi pervenit, qui pro varietate luminis Lunae ex coeruleo in candidum transiret. Lapides quoque in chelis Cancrorum inventi mutationem luminis Lunae sentire videntur. Alium intellexi fuisse lapidem seu gemmam, namque gemma nobilior erat in manibus pontificis, ni fallor Clementis septimi postque eius mortem subreptum ac Mediolanum translatum, illoque qui eum attulerat in arce capto non potuisse tamen haberi. Is lapis maculam habebat quae iuxta Solis motum singulo die oriens atque occidens circumageretur, sed et ligna caedua quae inter inanimata merito censentur, mutationem magnam a motu Lunae sentiunt. Et quamvis de hac mutatione contrariae sint opiniones, mutari tamen ea constat, sed et capilli resecti post plenilunium serius crescunt, ut qui a novilunio celerius. Quod vero dixerit figuras convenientes et verticis punctum causam esse ut Sol vario modo nos afficeret, idem in Luna quoque observandum est, quamvis non tamen evidenti mutatione neque insigni at enim cum Sol in medio coelo verticeque nostro fuerit, egregiam mutationem in aere et animantibus parit. Sunt etiam herbae quaedam quae iuxta Solis motum circumaguntur, velut Lupinus et Heliotropium, similiter et aegri plerunque a meridie deterius se habent et usque ad mediam noctem, observatumque est plures eorum qui graviter aegrotant eo tempore mori quam a media nocte ad meridiem usque, quod in ea medietate diei naturalis, quae a meridie est usque ad mediam noctem Sol perpetuo descendat, ut in reliquia ascendit. Quod etiam in Lunae motu evidentius quandoque est, sed et praesegmina unguium et medicamentorum opera mirum in modum pro Lunae qualitatibus immutantur. Adeoque evidenter, ut qui astrologiam negant iudiciaque tollunt, hos tamen Lunae effectus confiteantur. Quod vero dixerit convenientes configurationes, intellexit primo Solis ascensum super terram, descensumque tum locum nonum atque undecimum, qui ut inferius declarabit, quod ascendens ipsum respiciant, robore pollent, ut contra octavus atque duodecimus locus infirmissimi sunt, atque debiles, quod nulla radiorum ratione ascendenti iungantur. Demum his declaratis quae ad Solem et Lunam pertinent, quaeque manifesta iam sunt, ad genus de quo est dubitatio transit, scilicet utrum reliquae stellae aliquid agant in haec inferiora, utiturque ratione et experimento. Experimento quidem sumpto, prout decet eum qui artificiose docet a manifestissimis, nam ortus syderum atque occasus adeo evidentes temporum mutationes faciunt, ut ab omnibus qui naturales res scripserunt temporum observationes iuxta ea descriptae sint. Et clarissimi medicorum, in-
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 107