PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 433

Facsimile

rem coeli cardinem configurati, magnam decernunt et stabilem potentiam orbisque imperium, quae quidem maior erit felicitas, si hae configurationes dextrae fuerint.

〈Commentarius〉

Si per orbis imperium intelligas totius orbis, absurdum hoc erit, quandoquidem ne ullus unquam toti orbi imperavit neque fieri posse, ut quisquam imperet in libris de aeternitatis archanis demonstratum est, sed nec de maiore parte, ut Caesaris, aut Alexandri Magni, cum constitutiones hae, quas hic Ptolemaeus proponit frequentes sint, tales autem principes rarissimi. Quod igitur antea diximus de regibus parvis, hic de magnis est intelligendum. Scilicet ut haec constitutio regem mundi, id est, qui titulos ferat totius aut maioris partis orbis significet. Quales, ut dixi, Caesar, Turcarum princeps, Aethiopum rex, rex Scytharum nostro tempore magnus Cham dictus, rex Gallorum, rex Anglorum, Persarum rex Sophi appellatus, Cambaiae etiam aliisque toto orbe celebres. Si tamen luminaria in centris praeter id horum sint angulorum, fient tunc reges maioris partis orbis, ut olim fuit Augustus.

Illud etiam animadvertere decet, quod Ptolemaei tempore Romani imperatores orbis hoc modo erant principes, sed hoc a generali constitutione Imperii Romani ortum trahebat. Quo fit ut verisim〈i〉le sit Ptolemaeum vidisse genituram Augusti et Tiberii, quam habuerat Thrasibulus mathematicus, et C. Caligulae, et Neronis, et Claudii, et Domitiani. His enim omnibus ab astrologis praedictum fuerat imperaturos. Fuerant autem hi proximi aetati Ptolemaei et paulo ante illum. Credendum est igitur Ptolemaeum observasse in illis hoc commune, quod dixit. Similiter et forsan in genituris regum Persarum Xerxis, Artaxerxis, tum Aegyptiorum Ptolemaeorum, atque etiam Mithridatis Antiochive, et forsan Alexandri Magni. Non tamen absolute de mundi regibus pronuntiasset sola ratione absque experimento fretus. Fuit enim Ptolemaeus magnus supputator, et temporum, et motuum astrorum, iamque condiderat libros Magnae compositionis, ut in prooemio huius libri apparet. Itaque dictum hoc de mundi regibus tamen ad centra angulorum tum ad constitutionem generalem illius aetatis referendum erit. Poterit enim iam maximum imperium in unum coisse, et haereditario iure transferri in successores, et tunc erit difficillimum alteri, qui ex ea familia non sit hoc obtinere. Poterit rursus non coisse imperium in unum ut Nini tempore, et tunc erit difficile, perfecit tamen hoc Ninus Assyriorum rex, ut regnum maxime partis orbis occuparet. Sicut Alexander Magnus Persarum, quod iam uni familiae tributum erat, licet Darius ille, quem Alexander vicit non fuerit estirpe Xerxis, vel Artaxerxis. Unde difficilius fuit Alexandro imperium illud occupare, quam Nino, nam a generali constitutione sub qua Persarum Imperium coaluerat, Alexander prohibebatur. Difficillimum autem est generalem constitutionem a privati genesi, ut in secundo libro superius docuimus, superari. Quandoque autem imperium coaluit in unum, nulla certa familia dominante, ut Romanum post extinctum Neronem, qui Iuliorum ultimus fuit, et tunc longe facilius est ex genesi imperium orbis assequi, ut Nerva, Traianus, Galba, Otto, Vitellius, Severus Alexander, Severus Afer. Maximinus, multique alii.

Sed iure merito dices, cum eodem momento tot in orbe nascantur, multi erunt totius orbis domini, quod et experimento, et rationi repugnat. Imo neque unquam visum est duos, vel tres ad unguem unius aetatis, vel simul, vel altero alteri succedente maxima regna occupasse. Quod tamen necessarium esset ubi vera essent, quae a Ptolemaeo dicuntur. Respondeo quod natura ordini universi providit, raroque tales primum eveniunt constitutiones et eorum qui nascuntur tunc pauci supersunt, quod superius declaratum sit, eos qui in centris habent luminaria plerunque non nutriri, aut oblaesos esse vitiisque tum