Secunda regula est quod effectus multiplicantur in robore iuxta raritatem secundum exquisitam applicationem. Veluti Saturnus habeat quatuor vires, Iuppiter quinque, Mars tres, et iungantur simul in eodem puncto, tunc multiplicabimus tres, quatuor, quinque simul, et erit effectus ille sexaginta in robore, scilicet duodecuplus effectui Iovis solius, et quindecuplus Saturno, et vigintuplus Marti soli. Quod si Mars disteterit per unum gradum tempore quo coniunguntur Saturnus et Iuppiter, tunc multiplicabimus tria minuta semidiametri Martis in tria numerum roboris. Mortis, et fient novem, nunc numerum dividemus per sexaginta numerum minutorum distantiae Martis a Iove et Saturno, et exeunt tres vigesimae, quas multiplicabimus in viginti numerum roboris coniunctionis Saturni et Iovis, et fient tria, quae addes ad viginti et coniunctio illa habebit robur viginti trium, et erit ferme octupla robori Martis, et sexcupla robori Saturni, et quintupla robori Iovis, et sic de reliquis. Robur vero uniuscuiusque planetae condisces ex magnitudine illius et tarditate motus quanto enim maiores sunt planetae et motu tardiore moventur, tanto sunt robustiores in causis generalibus, in propriis autem non ita est. Exemplum, volo scire quantum virium habeat Saturnus in comparatione ad Lunam quo ad effectus longitudinem, video quod Saturnus revolvitur in annis 29. diebusque 158. et sunt dies X.MDCCL. Hoc duco in semidiametri sui quadratum fiunt dies XCV.MDCCL. Similiter duco circuitum Lunae in quadratum minutorum semidiametri, et fiunt dies VI.MDCCCIC. cum tertia, divido unum per alium, et exeunt duodecim, et tanta est proportio virium Saturni ad vires Lunae. Idem dico de coniunctionibus quo ad effectus longitudinem et potest demonstrari uno verbo, quia effectus durant ad reditum, utpote coniunctio Saturni et Iovis, usque ad aliam coniunctionem et Saturni ingressus in initium Arietis usque ad alium ingressum in initium Arietis. Quia nihil datur inane in natura et ideo si effectus non duraret usque ad reditum esset circuitus mathematicus non naturalis et causa sine effectu, et impotentia quaedam, quamobrem proportio circuitus ad circuitum, ut temporis ad tempus, quod erat probandum. Unusquisque tamen horum circuituum redigitur ad dimidium, nam ab appositione finitur coniunctionis vis, attenditurque ipsa oppositio. His itaque visis manifestum est quod in utraque regula dictum de duobus planetis et tribus, tenet etiam in quatuor et quinque, et sex utpote si iungantur ad unguem, vel per partes Saturnus, Iuppiter, Mars et Luna, tam quo ad magnitudinem effectus, quam temporis multiplicantes tempora et vires illorum, sequentes regulam primam in temporibus et secundam in viribus.
Ex his concluditur quod potentissima coniunctio et maxime diuturna, est capitis Arietis octavae sphaerae cum capite Arietis nonae, quia non fit nisi in XXXVI.M annis. Et in ea coniunctione palam est quod consentiunt omnia signa nonae sphaerae, et omnes stellae octavi orbis tribuunt vires suas, et omnes planetae quia absides illorum moventur motu octavi orbis et etiam quia eclypticae se iungunt invicem, ad quam planetae tum propter Solis motum, tum propter latitudinis rationem, habent respectum.
Secunda est coniunctio Saturni et Iovis in signo Arietis, id est, circuitus ex Ariete in Arietem, qui fit in 795. annis, habita ratione mutationis trigoni.
Tertia est mutatio coniunctionis Saturni et Iovis ex trigono in trigonum, quae fit in centum nonaginta novem annis et fit secundum ordinem signorum, id est, ex trigono Arietis primo in trigonum secundum Tauri, inde in trigonum Geminorum inde Cancri, post revertitur ad primum trigonum.
Quarta est reditus Saturni ad initium Arietis in triginta annis.
Quinta est coniunctio Saturni et Iovis, quae fit singulis viginti annis.
Sexta est reditus Iovis ad initium Arietis, qui fit in fine duodecim annorum.