masculum et foeminam, quam inter masculum et masculum, vel foeminam et foeminam sed dicitur convenientia, seu similitudo.
Trigona radiatio |
|||||
♈ |
♌ |
♐ |
|||
♉ |
♍ |
♑ |
|||
♊ |
♎ |
♒ |
|||
♋ |
♏ |
♓ |
|||
Exagona radiatio |
|||||
♊ |
♋ |
♌ |
|||
♈ |
♉ |
♊ |
|||
♒ |
♓ |
♈ |
|||
♍ |
♎ |
♏ |
|||
♋ |
♌ |
♍ |
|||
♉ |
♊ |
♋ |
|||
♐ |
♑ |
♒ |
|||
♎ |
♏ |
♐ |
|||
♌ |
♍ |
♎ |
|||
♓ |
♈ |
♉ |
|||
♑ |
♒ |
♓ |
|||
♏ |
♐ |
♑ |
|||
Quadratus radius |
|||||
♋ |
♌ |
♍ |
|||
♈ |
♉ |
♊ |
|||
♑ |
♒ |
♓ |
|||
♎ |
♏ |
♐ |
|||
♋ |
♌ |
♍ |
|||
♈ |
♉ |
♊ |
|||
♑ |
♒ |
♓ |
|||
♎ |
♏ |
♐ |
|||
♋ |
♌ |
♍ |
|||
♈ |
♉ |
♊ |
|||
♑ |
♒ |
♓ |
|||
♎ |
♏ |
♐ |
|||
Oppositus aspectus |
|||||
♈ |
♉ |
♊ |
♋ |
♌ |
♍ |
♎ |
♏ |
♐ |
♑ |
♒ |
♓ |
Hucusque totum recte se habet. Et similiter quod signa quae quadrato radio se respiciunt, sunt disconvenientia seu dissimilia natura, quia si unum est masculinum, et diurnum alterum necessario est foemininum et nocturnum, igitur si Aries est masculinus et diurnus Cancer et Capricornus, quae respiciunt Arietem respiciunturque ab illo quadrato radio, erunt foeminina atque nocturna. Et ita de aliis eadem ratione dissimilitudo constat. Et hoc totum bene se habet. Sed quod dicit de oppositis signis non videtur verum, nam Aries et Libra quae opponuntur sunt ambo masculina atque diurna et similiter Taurus et Scorpio sunt ambo foeminina et nocturna, et tamen opposita et disconvenientia? Igitur causa disconvenientiae non est diversitas, seu contrarietas in sexu et natura, cum signa opposita maxime disconveniant et longe plus etiam quam quadrata, et tamen sunt similia in sexu et natura. Propter hoc dixerunt quidam quod opposita radiatio est inconveniens, quia ex duabus quadratis constituitur quae sunt inconvenientes inter se, ut opposita Arietis et Librae ex duabus quadratis Arietis et Cancri. Item Cancri et Librae, vel etiam Arietis et Capricorni, et Capricorni atque Librae, sed haec responsio est omnino falsa, quae enim uni disconveniunt potius inter se conveniunt quam disconveniant. Item quadrata potius disconvenit propter oppositam, quam opposita propter quadratam, cum opposita sit simplicissima, et per pauciores partes. Rursus opposita componitur ex duabus convenientibus, trigona et exagona, igitur maxime deberet esse conveniens illa ratione. Haly ob id dixit quod opposita disconveniunt ob duas causas, tum quia quando unum ascendit, aliud descendit, tum quia quando Sol est in uno eorum, facit tempus contrarium ei quando est in reliquo. Veluti quando Sol est in Ariete facit ver, et tempus humidissimum. Et quando est in Libra autumnum et tempus siccissimum. Et quando Sol est in Leone, facit fervidissimam aestatem, quando in Aquario illi opposito, gelidissimam hyemem. Sed Ptolemaeus non assignat rationem hanc, nec ullam harum. Item istae non convenirent cum illis quas pro convenientia assignat, vult enim oppositas esse causas convenientiae et disconvenientiae, quod in quadrato aspectu declarat. Praeterea si ultima ratio esset vera, Aries et Sagittarius essent dissimilia, cum Aries sit vernale signum non minus quam Gemini, qui opponitur Sagittario et tamen Aries et Sagittarius conveniunt. Ob id igitur dicendum quod Ptolemaeus induxit syllogismum modo Aristotelis postponens illum et declarans prius quod ex illo evenit. Et est contraria omnia maxime disconveniunt, et