PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 474

Facsimile

convictus ob artis eiusdem studium aut canendi aut literarum communicationem aut foeminarum causa.

〈Commentarius〉

In omnibus his una est regula generalis, quod societas esse debet eorum causa, quae utrique planetae conveniunt. Saturnus et Mars cum Venere parum convenientes amicitias instabiles reddunt. Mars et Mercurius vix admittit amicitias, ut Iuppiter et Venus inimicitias.

Textus LVI

Magnitudinem igitur et parvitatem intentionem et remissionem, societatum aut contentionum ex comprehensorum locorum ad praecipua quatuor loca comparatione iudicare oportet, nam in angulis aut sortibus fortunae aut circa luminaria si occurrant, evidentes significant et vehementes affectiones mutuas, sin ab his destiterint obscuras, commoditatem vero aut incommoditatem illis ex societate maiorem ex astrorum inspectantium praedicta loca ad bene maleve faciendum propensione.

〈Commentarius〉

Duo in hac parte docet magnitudinem ac firmitatem societatis ex planetarum permutantium propinquitate ad loca quatuor principalia Solis, Lunae, horoscopi et sortis. Pro ascendente vero etiam reliquos angulos docuit comprehendi quod ibi planetae maximam vim habeant. Secundum est damnum aut utilitas ex amicitia, vel inimicitia, et haec contingunt ex beneficis, aut maleficis planetas commutantes inspicientibus. Hoc autem saepe declaratum est.

Notandum quod in hoc casu inimicitiae fiunt ex commutatione ad loca opposita, sicut amicitiae ad mutua, utpote si quis habeat Martem in quinta parte Geminorum et ego Iovem in quarta parte Tauri, et contingat eodem tempore Iovem in mea genesi ingredi quintam partem Sagittarii, et Martem quartam partem Scorpii, orietur inimicitia ex eo tempore internos. Quandoque etiam ex commutatione propriorum locorum, ut Martis cum Mercurio ob naturalem inimicitiam planetarum. Sunt enim contrariae penitus naturae. Mars enim nihil vult rationi obsequendo, Mercurius cuncta, Mercurius dolo, Mars vi agit uterque siccus, uterque malus.

Notandum praeterea quod Venus est proprie significatrix dilectionis et Saturnus odii. Si igitur contingat in una genesi unum ex quatuor locis principalibus esse in dignitatibus, et alter habeat in eodem gradu Venerem, diligent se mutuo. Et magis ille, qui habebit locum principalem diliget, eum qui habebit Venerem, quam diligetur. Exemplum, ego habeo Lunam in duodecima parte Piscium, in dignitate Veneris, quicunque igitur habebit Venerem in eodem gradu, vel valde prope, erit mihi amicus intimus. Et ego plus cum diligam, quam ille me. Per oppositum, si quis habeat oppositum alicuius ex locis principalibus in dignitatibus Saturni, et alter in tali opposita parte Saturnum, inimicitias agent capitales. Exemplum, si quis habeat sortem in sexta parte Arietis, quicunque habuerit Saturnum circa sextam partem Librae, erit inimicus magnus alteri, qui habuit sortem in opposito loco in Ariete. Et primum est nobis cognitum ratione et experimento, huius autem secundi ratio est pariter manifesta.