res et si quatuor applicet planetis, et sit in signo unius figurae, quatuor uxores decernet. Notandum rursus applicationem esse debere ex eodem signo, non Luna signum commutante, dubitationes autem quas reliquit tres sunt.
Prima si in signo duorum corporum uni tantum planetae applicet, duas ne an unam uxorem significabit? Respondeo quod licet ex primis verbis una videatur significari, in sequentibus tamen docet quod duae. Igitur debet numerus planetarum adiungi numero figurarum signi, et ab hoc aggregato detrahatur unitas si detrahi possit et relinquitur numerus uxorum. Sed si nulli sint planetae numerus figurarum signi docet numerum uxorum. Si vero adsit unus planeta cui Luna applicet, non auget numerum decretum a signo, sed facit ut firmius numerus ille custodiatur.
Secunda dubitatio est, an applicatio illa ex eodem signo sit intelligenda corpore tantum an etiam aspectu? Videtur Haly sensisse de utroque et non solum de planetis, sed fixis cum fuerint in eadem longitudine et latitudine. Et breviter dico quod numerus est incertus, sed coniectura sic assequemur. Considerabimus primo an unam, aut plures uxores sit habiturus, item quo tempore an in iuventute, an senectute. Facilius enim plures habebit, qui in iuventute, quam senectute copulabitur. Tertio vitae longitudinem mariti et etiam uxoris. Quarto stellas quibus corpore Luna applicat in eodem signo, seu errantes, seu non, dummodo corpore illis iungatur. Illas etiam errantes quibus applicat radio exquisitissime, maxime si fuerit quadratus radius, et planeta ille Lunam recipiat.
Tertia dubitatio est an verba illa, aut multiformi, debeant legi alternatim, aut ut sint praecedentium expositivi. Velut dicamus multiformi, id est, bicorpori, aut multiformi, id est, multiplicis corporis, ac plurium quam duorum et videtur quod intelligit de vero multiformi, quia fuisset occasio decipiendi. Ergo ita intelligit etiam de signis extra zodiacum, quandoquidem quae intra illud sunt, sunt tantum bicorporea. Multiplicia igitur sunt velut Centaurus, et Auriga, Bootes, Hercules, atque Hydra.
Textus XXIII
Caeterum si astra quibus Luna applicat, seu loci propinquitate seu testimonio, fuerint bona, bonas uxores ducet, si mala, malas. Nam si Saturno applicuerit, erunt laboriosae et tetricae; si Iovi, venerabiles et familiam gubernantes; si Marti, audaces et rebelles; si Veneri, formosae, gratiosae, hilares; si Mercurio, sagaces et acumine praeditae. Amplius Venus cum Saturno, Iove aut Mercurio, victui quaeritando utiles, coniugis amantes et liberorum, cum Marte, animosas, instabiles, variabiles.
〈Commentarius〉
Quid de profunda vetustatis caligine talia vindicarunt, certe egregia laude digni sunt. Estque boni viri officium vertendo sensum pro sensu reddere, etiamsi falsissimus sit. Ob id tamen expositor ea lege non tenetur, sed quae admodum absurda sunt vitare debet. Licet igitur legatur ἔτι δὲ Ἀφροδίτη, μετὰ μὲν Διὸς, ἢ Κρόνος μετὰ Ἑρμοῦ. Quod est amplius Venus cum Iove, vel Saturnus cum Mercurio, nos tamen quia nullum haec verba habent sensum, congruenti oratione vertimus ut in textu habetur. Hoc etiam in explicatione maritorum, dum Venerem aliis rursus comparat planetis, perspicuum est. Sed cum de Luna agat, quid attinet ut Venerem comparet? Nisi esset quod Venus in coniugibus utrinque multa placat, etiam si invicem dissideant natura. Ob id igitur astrum cui Luna applicat aut Sol, coniugis propriam naturam ostendit, cui vero Venus, naturam illius ut ad coniugem se habebit. Multi enim boni natura sunt, aut