PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 97

Facsimile

〈I〉 Claudii Ptolemaei Pelusiensis Libri quatuor de astrorum iudiciis, cum expositione Hieronymi Cardani Mediolanensis medici

〈I.0〉 Prooemium expositoris

Libros hos antiquorum more De iudiciis inscripsit Ptolemaeus Pelusiensis Aegyptius, unde Alexandrinus etiam dictus est, quod Pelusium ab Alexandria parum distet. Constat hunc illum esse qui Magnam compositionem motus syderum scripsit, tum quia id in prooemio huius operis testatur, tum quia nullus alius tam subtilem tractationem perficere potuisset, tum ex styli similitudine, ubique enim philosophum praefert. Et qui haec scripsit, tractavit etiam geographica, et musica, et arithmetica, nec dubium est de his, scripsit et de speculis, sed an centum illas propositiones forsan dubitatione dignum est dicemus autem aliquid de hoc loco suo. Dignus igitur est cui ob excellentiam et iudicium grave credatur. Tractat autem de futurorum cognitione, ut sit fructus scientiae magnitudinis motuum et affectionum astrorum. Ex quo possunt futura bona augeri et ad illa tutius nobis licet accedere, mala autem vitare, minuere, declinare, infringere, et ad omnem occasionem paratos esse, nec est ullus qui in hac arte scripserit propior veritati et rationi. Est autem ars haec philosophiae pars prognostica et praecognoscere docens, unde non vere scientia, sed ut ad medicinam se habet liber praedictionum Hippocratis aut Galeni, ita hic ad totam philosophiam. Unaquaeque enim ars quae de naturalibus, tractat ea ratione, qua causas praesentium rerum explicat, docet et futurorum, nam futura a praesentibus non specie nec genere differunt, sed tempore quod illis ut accidens adiungitur. Nec potest hic liber plene intelligi nisi Magna compositione perlecta, ea autem indiget geometria, et arithmetica, ut hic sit quartus in ordine doctrinae inter mathematicos, et pene ultimus inter naturales, nam etiam parva naturalia perlegisse oportet, qui hos libros intelligere voluerit. Dividitur autem in quatuor libros; in primo, ponit generalia praecepta artis et tanquam principia. In secundo, tractat de propriis iudiciis rerum quae partibus universi et ipsi universo contingunt, veluti de calamitatibus regionum. In tertio, de propriis praedictionibus singularium hominum ex genitura sumptis, pertinentibus ad animam vel corpus. In quarto, de his quae futura docent in exterioribus et annexis unicuique homini, veluti de filiis, opibus et itineribus. Haec enim non insita