PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 445

Facsimile

haberentur. Cytharoedorum nomine omnes, qui instrumentis pulsant intelligit. Textores, pictores, plastici, et qui quomodo fingunt ad hoc genus pertinent, si levi labore id agant. Saturnus illis adiectus facit vestium muliebrium mercatores, nam Saturnus laboris levis quippiam addit. Iuppiter facit ludi magistros, imperium enim quoddam et sapientiam declarat, quae sunt ludi literarii magistris communia. Unde referunt iuniorem Dionysium, relicta tyrannide, ne taederet vitae, ut quoquomodo imperium exerceret, Corinthi aperuisse ludum. Eadem ratione praeficit etiam multitudini. Marte autem Mercurio mixto cum malefica mediae iungatur, fiunt plerunque mali, eoque magis si Saturnus se illis addiderit. Non sunt autem hae artes, cum artes omnes aliquid boni contineant, hi vero authores omnes mali sunt. Medicos igitur et statuarios efficiunt bene dispositi, et in locis beneficarum positi. Sic et fabros atque alios. Iuppiter iunctus his loco Saturni vehementes efficit, quia tres planetae sunt omnes calidi masculini, duoque ex his robusti. Mars autem Veneri mixtus cum altera stella malefica sit, altera benefica, facit eos medicos, qui pharmaca miscent, quos nos vocamus aromatarios. Unde facile si his Saturnus misceatur in veneficos degenerant. Et sua sponte etiam tales mali sunt. Quoniam Martis et Veneris natura dissimilis est, nec apte miscentur. Olim cum sacrificarentur boves et alia animalia sacra talia vocabantur, nunc vero desierunt. Mixtio etiam Saturni, cum Venere faciet divinatores, et, ut supra visum est, vetitis et damnosis artibus deditos. Cum Iove autem cum duae beneficae vincant felices faciunt satis, unde augures et sacrificos. Nullum enim genus hominum magis observatum, aut felicius extitit in quavis lege sacerdotibus. Hi igitur a Iove, Venere ac Marte significantur. De Iove quidem ac Venere causa clara est, et quod divitias, et reverentiam, et securitatem, et opinionem divinitatis significent, unde male fecerunt, qui Saturnum illis miscuerunt, unde paupertas et contemptus, quamobrem nullus ordo talis perpetuus, sed omnes eo diuturniores quo potentiores, nam in talium constitutione beneficae plurimum potuerunt. Sed de Marte causa est sacrificium, et mactatio animalium, et nunc loco eorum curant funera hominum.

Quod vero dixit loca sua mutuo permutant, tanti ponderis est haec ratio, ut sine illa nihil in astrologia veri possit haberi. Quamobrem regula haec declaranda est, cuius cognitione profunda artis mysteria declarantur. Sciendum est igitur planetas cum se invicem aspiciunt, aut iungantur necessario esse ambos in propriis potestatibus, aut in communibus, seu trigonis, aut in mutuis dignitatibus, tuncque recipere se invicem dicuntur, aut peregrinos, aut in casibus propriis, aut mutuis, aut in communibus casibus, quod est esse trigonis diversis. Erunt igitur hi modi simplices et similes septem, exemplum horum in propriis erunt Mars in Ariete, Iuppiter in Cancro. In communibus Mars et Luna in Piscibus, mutuo se recipient Luna in Virgine, Mercurius in Cancro. Peregrini ambo, Mars in Geminis, Luna in Leone. In casibus ambo, Mars in Libra, Iuppiter in Geminis. In casibus mutuis, Luna in Piscibus, Mercurius in Capricorno. In dissidentibus trigonis, Mars in Geminis, Saturnus in Virgine. Dissimiles autem fiunt 21. modis, velut quod unus sit in proprio loco alter in opposito, velut Mercurius in Geminis, Saturnus in Leone. Sunt igitur modi simplices 28. Compositi autem simplices decem ut in propriis et communibus, velut Sol in Ariete, et Iuppiter in Sagittario. In propriis recipientibus, ut Iuppiter et Luna in Cancro. In communibus recipientibus, ut Sol in Sagittario, Iuppiter in Leone. In propriis et mutuo cadentibus, ut Luna in Cancro, Mars in Scorpione. In propriis dissidentibus, ut Mars in Ariete, Iuppiter in Cancro. In dissidentibus et mutuis, ut Luna in Ariete, Sol in Cancro. Sunt praeterea compositorum dissimilium modi 30. tres pro unoquoque simplici, nam unus aut alter deficit aut commutant. Veluti si ambo sint in