aut si non sint, qui configurentur, qui imperent. Si enim comprehendunt et principalis dominus, aut configuratus sive uno verbo ex his, qui comprehendunt principalior, seu principaliores causam demonstrabit secundum significatum suum. Nam si dominabitur sorti, erit causa opum, si loco Solis, causa dignitatis, si medio coeli, causa artis proprie. Idem continget si aspiciat tales significatores licet non dominetur illis, et quia contingere potest ut sint plures comprehendentes locum itineris, qui habebunt diversa significata, dicit assume ex his principaliorem, id est, qui magis illum locum habet in sua potestate, vel propter exactiorem aspectum, vel quia maiorem in loco illo habeat dignitatem.
Textus LXVI
Temporum vero quibus se maxime significationes apparent ex figuratione incursus temporum succedentium. Et haec quidem hactenus nobis explicata sunt.
〈Commentarius〉
Intelligit tempora esse sumenda ex directionibus, quae explicata sunt hactenus, id est, in capite de vita. In his considerandi sunt incursus, scilicet quo tempore eveniant. Nam cum sint duae generales temporum venandorum rationes, directio et situs significatorum, respectu mundi et Solis. Itinerum tempora ex situ respectu mundi non licet invenire, cum plerunque significatores, ut visum est sint in occidentali parte, scilicet septima, vel nona domo. Perit igitur et ratio sumpta a situ quo ad Solem, relinquitur igitur sola directio. Incursus loci sunt, loci dominorum locorum principalium, et loci alii principales. Et tunc oportet observare, qui planetae ea loca aspiciant, ut in capite dicto. Propterea dixit (Et haec quidem hactenus explicata sunt), id est non solum incursus temporate docui, sed quae cum illis incursibus sunt consideranda. Illud ex hoc nobis fit manifestum, plurimos significatores plurima itinera significare, quoniam saepius significatores per directiones ascendenti occurrent. Contrarium continget cum significatores pauci fuerint.
Solum dubium relinquitur cur nonus locus cum sit cadens, tamen vehementem affectum significet erga itinera? Videtur enim quod imbecillis locus nihil magnum possit promittere. Ideo altius haec quaestio est repetenda, nam anguli sunt robusti, vel quia nullum faciunt angulum, cum regione ut horoscopus et occidens, vel quia rectum, ut coeli medium et imum. Rursus loca alta plus influunt quam humilia, exemplo lapidum qui iaciuntur, nam ut ex altiore loco, ita vehementius percutiunt. Et ideo 11. domus 10. et 9. plus possunt, quam 8. vel imum coeli imo quandoque plus quam 7. Quae vero succedunt domus adhuc multum possunt, quia ad angulos motu firmamenti stellae et signa, quae in eis sunt accedunt. Sed quae ab angulis cadunt, partim quod angulum minimum faciunt, ut 12. supra regionem tropici hyemalis instar, et ad imitationem cum Sol ibi minimum possit, partim quod finiant potestatem anguli, ut mors in animalibus, et finis magistratus parum possunt. Nonus tamen locus quod sublimis sit non solum in itineribus, sed etiam in vita potest, et plusquam octavus, quamvis ille succedat angulo et hic cadat. Locus igitur hic validus est, et solum decimi comparatione debilis est. Itaque planetae non possunt quod in decimo loco, et homo agit, quae sunt minora decretis a coeli medio, et itineri accingitur. Propterea qui iter agunt omnia alia negocia relinquunt, erga nona domus valida est, sed in nullo quod a decima possit significari.