PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 113

Facsimile

crum, et ita usque ad duodecimam figuram. Similiter et planetas eis adscribunt impudentissimo mendacio. Alii vero quod natus sit in die Martis, vel Mercurii, Luna quinta vel sexta, mense Octobris, gratia exempli, fabulosam texentes historiam de futuris, artem naturalem et egregiam infamem reddunt. Quidam nomen proprium et matris in numeros digerunt, et numeris planetas et signa adscribunt, mendaciis absurdis artem hanc vituperantes sunt et qui cum non sint videri volunt lucrique cupiditate artem profitentur, quam vix a limine salutarunt. Velut de illo refert Haly, qui quod vellet egregius astrologus videri, dixit se mirari quod cum cor Leonis (stella haec est egregia signiferi) ad quintam decimam partem Leonis pervenerit, quod mundus non conflagraret. Stultissimam hanc vocem audiens quispiam ab eo quem peritissimum in arte iudicat, praesertim eo tempore quo forte fortuna maxima saevit hyems, quis non irrideat merito artis tam egregia et praeclara iudicia? Neque id raro evenit, ut recte Petrus Aretinus scurra famosissimus dixerit, astrologos pulchre praedixisse diluvium anno 1524. quo mense nullus unquam serenior extiterit. Neque enim eo anno Februarius pluvias dedit, vel etiam saltem nebulas, cum soleat reliquis annis pluviosus mensis esse atque id egregium vaticinium e sex errantium syderum concursu (omnibus quippe praeter Lunam quod mirum est in Piscibus) ortum habuit. Tertium genus est eorum qui quae praestari non possunt arte, per artem pollicentur, unde ridiculi cum evadant ipsi arti infamiam tribuunt. Velut de quodam recitat Haly, qui ex Marte in secundo loco volebat propriarum vestium furtum significari cum neque hoc de furtis propriarum vestium ab astrologo possit praedici, quippe nimis singulare est nec si possit praedici ex tam generali causa praedicere licebit. Igitur haec supra artem sunt, quae tamen lucri causa illi praestare pollicentur. Quartum genus est eorum qui ob lucri eiusdem cupiditatem res inanes confixerunt, ut partes et gradus debilitatis et putei, taliaque multa quae non solum ab Arabibus, verum et a Guidone Bonato atque conditoribus Ephemeridum descripta sunt atque his eisdemque rationibus interrogationes, atque electiones finxerunt, quibus pecunias corraderent. Unde tecum aestima lector qualem risum moverint qui vendita electione infelicissimum illi exitum pepererunt, cum multi in eadem causa nullo utentes astrologi consilio felicissime rem peragant atque ut ex multis unum evidentis ac praeclari exitus exemplum referam hominis a me cogniti fuerat princeps Mediolanensis provinciae Ludovicus Sfortia qui quaestuosum astrologum, quique nihil minus quam astrologiam sciret (erat enim ex his quos Ptolemaeus hic merito sugillat), leret eumque ditaverat egregie centum atque plus magnis aureis talentis. Ab hoc pro tanta mercede tempus unicuique negotio inchoando praescribebatur, adeo ridicule ut sapientissimus alioquin princeps cogeretur tempestatibus maximis equos conscendere, totamque auleam cohortem et stipatores per medios imbres, per coenum atque lutum tamquam hostes, vel insecuturus, vel fugiturus deducere. Nescio an astrologi amentia, an ambitione summa, an potius irrisione, ut qui principi ipsi talibus commentis per flagitium illuderet. Atque ei quod nullis aliis prorsus provinciae nostrae principibus contigerit unquam evenit, ut regno ab inimico rege spoliatus, et captus misere vitam in carceribus, etiam colapho accepto et in clatrata ferrea dormiens finierit. Itaque id ad artis vituperationem minime pertinet, unaquaeque enim ars quanto nobilior est eo pernitiosior, si per sycophantas administretur. Quid enim sanctius religione? Quid iniquius perdito sacerdote? Quid melius iurisprudentia? Quid deterius improbo iurisconsulto? Medicina utilissima est humano generi, venefici et ipsi titulo sanctissimae artis, pessima admittunt flagitia. Sextum genus hominum, qui eadem causa peccant eorum est qui servientes principibus aut magnis viris ut pecuniam extorqueant, levissima quaeque et quae nullius prope sunt momen-