PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 246

Facsimile

te immutat, et concutit partes orbis loco in quo est, addictas. Fieri igitur non posset ut si deliquia lumen auferrent ut inter causas agentes et praesertim bonas numerari possent. Sed non aufertur lumem ipsum, verum immutatur, ideoque haec mutatio tum bona esse potest quam mala, saepius tamen mala.

Secunda dubitatio est quid per consensum intelligat cum loco defectivo signiferi? Respondeo quod in provincia vult quod sufficiat, quod sit ex trigono illo, sed in civitate oportet quod conveniat ex signo eodem, quia convenientia haec sumitur a loco Solis vel Lunae vel horoscopi. Cum igitur sumatur ex tot locis si non referentur ad signum solum deliquii, sed ad triangulum, fieri non posset ferme, ut ulla civitas illius provinciae ab eo effectu esset immunis, quod tamen rarissime contingit. In provinciis autem ob id consensus trianguli solus sufficere potest, quia ipsae regiones non certam habent rationem, qua vere signo subiiciantur, sed solum illam communem quae dicta est at civitates genesim ut dictum est habent. Propterea in civitatibus vel illarum principibus signi consensus requiritur, trianguli non sufficit, in provinciis autem sufficit.

Si autem deficiat origo urbis, accipiemus loco eius decimam principis. Urbs enim est regnum principis aut pars eius, decima autem regnum principis significat sed tunc hoc infortunium contingat causa principis, et significat in metropoli regni magis ob id aut in parte.

Notandum etiam quod si consensus fuerit ex gradu, deliquii effectu erit validior et certior sin ex paucis gradibus, eo minor quo magis disteterit locus deliquii a loco principali civitatis. Similiter et magnitudo deliquii in plures partes signi consensum extendit, ita tamen ut nunquam totum signum praetergrediatur. Habenda est etiam ratio cuius luminaris deliquium sit, nam deliquium Solis in plures partes extenditur signi quam Lunae et ut extenderit, maiores etiam effectus facit Lunae vero etiam si extendatur in extremis effectus, multum virium amittit. Facit et ut dixi aliquid propinquitas Lunae ad eclypticam. His quatuor modis effectus deliquiorum magis aut minus extenduntur in eiusdem trigoni partibus et ad plures aut pauciores civitates, maioresque aut minores effectus producunt.

〈II.6〉 Caput VI

Textus XXVII: De tempore eventuum

Sed temporalis tractatus qui complectitur significationum tempus et durationem talis est. Cum enim quae deliquia eodem tempore accidunt, non soleant apud omnes ubique habitantes eisdem horis inaequalibus consummari, nolo autem et Solis et Lunae deliquia intelligi, neque etiam obscurationem nec durationem pariter intendi, primum in unaquaque regione cuius situs ratione comprehensus est, ad horam deliquii, poli altitudinem et cardines tanquam in hominis genitura exprimentur. Deinde exquiretur quot horarum aequinoctialium in unaquaque comprehensa ratione regione duratio sit obscurationis. His enim constitutis, quotquot horas aequinoctiales inveneri-