PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 122

Facsimile

atque istud inferius demonstrabit. Quod si neque opes, neque gloriam, nec talia largitur aequo animo ferendum suadet duabus rationibus, tum quod cum sint tria ut dixi bonorum genera, nobilissimum animi atque utilissimum, ignobilissimum et minus utile ipsius fortunae, mediocre ipsius corporis, astrologia in maximo et mediocri egregiam praestet utilitatem, altera quod et philosophia quam omnes tamen colunt ac venerantur nihil tale praestat, scilicet neque gloriam, neque opes. Cum ergo philosophiam ob id non deseramus quod talia nobis praestare nequeat, cur astrologiam ea sola ratione negligere debemus? Animadvertendum quod quamvis Ptolemaeus negat astrologiam gloriam et opes parare, similiter et philosopiam, quae tamen domina est omnium, ut commentator docet, scilicet disciplinarum et etiam nobilissima omnium quae homo possidere possit, nihilominus videmus multos philosophos nostra aetate praedivites et opulentos multique alii fuerunt, nec solum opulenti et divites, sed vel hoc solo nomine gloriosi, quorum nomen etiam nunc celebratur, velut Plato, Aristippus, et Aristoteles. Nec nostro tempore defuerunt etiam cum mendace illa astrologia qui sibi rem pinguem familiarem paraverunt. Quid si veram artem calluissent? Non ne Thrasybulum ditavit Tiberius Caesar, cuius etiam arbitrio atque consiliis orbis imperium agebatur. Ergo Ptolemaeus hoc docere nos voluit, artem non per se esse lucrosam, ut medicina et mercatura, neque ad humanam gloriam natam, quemadmodum militia et iurisprudentia, sed ipsa quidem dum praescire docet, nihil vetat quin utilius sit ad omnia bonorum genera comparanda, scilicet divitias, honores, amicos, et reliqua. Haec vero cum notissima esset Ptolemaeus praetermisit, nam quemadmodum Galenus de Hippocrate inquit, in libros quos de difficultate spirandi conscripserat, ita nos de Ptolemaeo existimare oportet nihil, scilicet, illum scripsisse commune aut vulgare, sed omnia singularia atque recondita. Itaque subiicit, nullius rei quae alicuis sit momenti haec disciplina vel accusat vel accusari potest. Quod vero ita sit, et quale sit id in quo accusatur, iis plane verbis edocet.

Textus XXIII

Hoc enim tantum dici audimus, supervacaneam esse cognitionem earum rerum futurarum, quae inevitabili modo futurae sint, et dici ne hoc quidem diserte. Neque enim etiam in iis rebus quae necessario accidunt, ignoramus subitis et inopinis adversitatibus animos magnopere percelli et successibus extolli, sed praevisio futurorum animum componit et moderatur meditatione absentium tanquam praesentium et praeparat ad excipienda ventura cum tranquillitate et constantia.

〈Commentarius〉

Cum res futurae necessario sint venturae superflua est praecognitio illarum eo argumento Phavorini quod saepius declaratum est. Respondet igitur Ptolemaeus, hoc neque diserte dici, sic interpretatur Ioachimus Camerarius qui primos hos duos Ptolemaei libros in Latinam vertit linguam, postremos autem duos qui difficillimi sunt Antonius Gogava Graviensis, qui et priori subscribit duorum primorum librorum conversioni. At nobis certe iter agentibus codex Graecus non adest, curabitur tamen tametsi diligentissime translatus sit ab his Germanis, ut antequam aedatur Graece orationi conferatur, praesertim in his locis ubi varietas dictionum sensum pervertere possit. Cum enim nunc iam Lutetiae proximi simus facile erit codicem recuperare. Itaque pro diserte, efficaciter aut bene, imo vere interpretabimur. Nam, inquit, inopinata mala magis affligunt praevisa minus, unde etiam carmen illud vulgatum est: