non erunt nisi verba. Ex quo patet quod ex moribus cuiusque regis, gentis, et privari facile poteris dignoscere planetam qui gubernat, si fuerint mores perpetui. Si vero fuerint mores unius anni, vel aliquot mensium, vel dierum cognosces naturam planetae, qui gubernatori miscetur, nam si fuerit avaritia cum socordia et malignitate erit Saturnus. Et si fuerit avaritia cum socordia et crudelitate erit Mars, et si fuerit iustitia cum liberalitate et pietate erit Iuppiter, et si fuerit liberalitas cum bonis verbis iocis et conviviis erit Venus. Et sic fuerit varietas morum et subdola verba, et delectatio picturarum, et artium erit procul dubio Mercurius. Et si fuerit avaritia occulta cum splendore, et magnificentia magna, et ambitione summa cum iustitia erit Sol et hoc contingit raro, et si fuerit ille quasi mercator et humilis, cum plebe totusque negociosus et varius fungaturque quasi officio suorum magistratuum, vel si fuerit privatus suorum servorum erit Luna et hoc etiam contigit raro. Ex hoc etiam sequitur quod qui habent gubernatores tardi motus fortunam habent aequalem, seu bonam, seu malam. Qui vero velocis motus variam et inconstantem quia saepius mutantur, de signo in signum et planetae inferiores et veloces in motu, et orientales a Sole et iuxta orientem, et in principiis signorum festinare faciunt eventus et successus rerum, et contrarii retardant, similiter etiam septentrionales nobis iuvant ad celeritatem. Meridionales ad tarditatem contrarium contigit in hoc habitantibus ultra aequinoctialem. In his tamen certus ordo habendus est. Primum igitur est quod planeta sit orientatalis a Sole. Secundum quod sit auctus motu. Tertium quod sit ab ascendente ad medium coeli. Quartum quod sit planeta velocis motus natura, id est, inferior Sole. Quintum quod sit in initio signi. Sextum quod sit borealis et hoc pro festinatione contrario ordine pro tarditate.
Nota etiam quod planetae inferiores sunt boni, pro negociis parvis, et saepe reverrentibus, et mercibus conversatione hominum, exercitatione artium, quae quotidie mutant aliquid utpote pro medicis, mali autem pro rebus magnis et stabilibus, ut regno, consilio, iuris administratione, bellica arte pictura sculptura, phastica unde quibus planetae inferiores solum dominantur, sed iustitiae sint administratores eam pro commodo proprio metiuntur. Dico autem pro amicitia muneribus expectatione mutuae gratiae urbanitate et iocis et potentia artium, superiores autem planetae inepti vicissitudinibus, et parvis negociis, magnis autem et stabilibus utiles, et convenientes. Inspice etiam in unoquoque negocio in initio eius et decursu, statum planetae secundum naturam dominantis. Veluti si duo reges pugnent, quorum neque genituram habeas, neque principia regni, quia bellum pertinet ad Martem, inspice si sit orientalis, vincet rex cuius regnum et magis versus orientem. Et si occidentalis fuerit Mars toto tempore decursus belli erit contrarium, et similiter si fuerit septentrionalis vincet rex cuius regnum est magis versus septentrionem. Et si regio una fuerit magis versus orientem et meridiem altera, et Mars fuerit orientalis et borealis, erit in eodem tempore fortuna fortuua B varia. Et si Mars permutet situm in contrarium permutabitur et fortuna illorum regum. Idem de aliis significatoribus, et quando gubernatores trigoni alicuius vel loci vitae, vel medii coeli, id est, honoris vel fratis fortunae, seu regni, seu regis, seu privati, seu gentis, seu civitatis robusti fuerint et maxime in comparatione loci, tunc talis res erit valida. Et si fuerint debiles et infelices, et maxime maleficae, tunc in illa re evenient multa inconvenientia. Et rursus scias quod ex deterioribus dispositionibus, quae contingant in significationibus, est quod Saturnus sit oppositus Marti retrogrado, et alter eorum fuerit significator, vel si ambo fuerit iuncti et retrogradi aspicientes significatorem ex opposito, et maxime si significator fuerit occidentalis a Sole, vel sub illius radiis, vel si iungantur significatori sic dispositi, vel illum de quadrato respiciant. Et scias quod natura signo-