PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 366

Facsimile

scilicet sucundi 37. et iungo simul omnia, habeo tandem distantiae a coeli medio horae 3. minuta 51. Hanc servo, similiter detraho ex horis sex, quia Luna est inter horoscopum et coeli medium, et relinquuntur horae 2. minuta 9. proportione addenda, vel minuenda, ubi opus esset simili prorsus modo operareris, ubi praecursor esset inter coeli medium et occidens.

Ut ergo ad Ptolemaei operationem deveniamus in dirigendo servat regulam similiter generalem, ducit enim semper horas temporales distantiae loci antecedentis, seu praecursoris, seu aphaetae, aut significatoris a coeli medio in horaria tempora promissoris, et quod conflatum, tum detrahit ex differentia rectae ascensionis promissoris a coeli medio, ubi uterque, scilicet praecursor et promissor, sint in parte a coeli medio ad coeli imum per horoscopum, aut detrahit illam promissoris a coeli medio, ab hoc conflatu ubi uterque fuerit a coeli medio, ad coeli imum in parte occidentis. Et hoc est quod tacuit et residuum est numerus partium directionis, vel iungit simul ut in quarto exemplo ubi significator fuerit in parte occidua, ultra coeli medium, et promissor in orientali ante coeli medium. Exemplum volo dirigere Lunam ad Iovem, horaria tempora Iovis, id est, quartae partis Tauri, suppono enim quae dicta sunt in octava genesi, sunt partes 17. minuta 8. duco in horas 3. minuta 51. Et ut facilius agas duc per horas 4. fiunt partes 68. minuta 32. deinde habes 9. minuta de trahenda, et ideo pro 4. minuta detrahes quintamdecimam partem partes 17. minuta 8. et sunt pars 1. minuta 8. secundi 30. et proaliis 4. Minuta. Horae tantundem, et pro minuto uno, quod superest quartam partem pars 1. minuta 8. et est minuta 17. iunge fient partes 2. minuta 34. quae auferto a parte 68. minuto 32. relinquentur partes 65. minuta 58. auferas igitur has a differentia recta Iovis et medii coeli, quae est partes 101. minuta 26. relinquentur partes 35. minuta 28.

Par. 17. min. 8.
Hor. 3. min. 51.
Par. 68. min. 32.
Par. 1. min. 8. sec. 30
Par. 1. min. 8. sec. 30
Par. 0. min. 17.
Par. 2. min. 34.
Par. 65. min. 58.
Par. 101. min. 26.
Par. 35. min. 28.

Modus autem Monteregii est huiusmodi per circulum positionis. Accipe primum declinationem loci praecursoris ex tabula generali declinationum, et differentiam ascensionis rectae a coeli medio loci, eiusdem in tabula ascensionum rectarum, inde ingredere tabulam positionum sub altitudine poli borealis, ad altitudinem tuae regionis, et a sinistra quaere numerum declinationis tui loci in linea descendente, si locus datus est infra terram, et declinatio borealis, vel supra terram et declinatio australis, aut in linea ascendente, sunt enim duplicatae tabulae sub quacunque altitudine poli, si locus est supra teram cum boreali declinatione, aut infra terram cum australi, et supra invenies elevationem poli supra circulum positionis. Et si adsint minuta quaeres cum quadruplici comparatione, ut habeas elevationem illam exactam ad minuta usque, qua habita diriges, ad illum significatorem omnes promissores perascensiones obliquas, illius altitudinis inventae, perinde ac tuus significator esset in horizonte regionis, quae talem haberet altitudinem. Exemplum volo scire, quantum elevetur polus borealis supra Lunae circulum positionis, in priore exemplo supposita altitudine poli borealis, partes 44. minuta 20. invenio illius declinationem absque latitudine, partes 7. minuta 46. Distantiam autem ascensionis rectae a coeli medio partes 53. minuta 23. Et quia Luna est supra terram et declinatio australis, quaero in linea descendente a sinistra partes 7. et a dextra a directo eius partes 53. minuta 23. cum quadruplici introitu et in superiore parte tabulae elevationem poli maiorem, quam 40. partium in sexta parte unius partis. Ut sit partes 40. minuta 10. Dirigo ergo omnes significatores ad Lunam per tabulam ascensionum obliquarum, partes 40. minuta10. altitudinis poli et perveniet ad Iovem, gratia exempli, in partibus 33. minutis 7. Quare hic modus non videtur ad unguem esse idem cum illo Ptolemaei.