Manifestum est enim quod talis constitutio ratione luminarium offendit oculos et ratione Veneris genitalia. Itaque utrunque complectitur detrimentum.
Notandum quod ut bene dicit Haly, si hae constitutiones fuerint valde potentes, erunt a nativitate et si debiliores, erunt post nativitatem. Tempus autem cognoscetur ex quinque, robore constitutionis, quod facit celeriorem eventum, situ planetarum ad mundum, et Solem, progressionibus, directionibus et divisionibus aetatum, cum natura planetae vitium significantis congruentibus.
Textus LVII
Impedita lingua sunt et blaesa ac balbutiente, quotquot Saturnum et Mercurium habent in praedictis angulis congredientes cum Sole, maxime quando occidentalis etiam est Mercurius et ambo cum Luna configurantur. His vero forte adiunctus Mars solvere plerunque solet linguae involutionem, posteaquam Luna illi obviam fit.
〈Commentarius〉
Hic est textus, qui haereticos in astrologia ad fidem deducere posset, unde mira fiunt prognostica.
Sed nec omnia haec, quae sequuntur duo vitiorum genera solum eveniunt cum maleficae et significatores in angulis fuerint, sed etiam si in sexto loco omnes vel alter eorum, id est, malefica vel significator ex sexto loco alterum respexerit quocunque aspectu, vel etiam si extra locum. Malefica ipsa ipsi sexto loco dominetur erunt tamen leviora. Et inter haec sextilis vix sentitur, sicut oppositio pessima est et haec si in signis congruentibus fiant erunt deteriora, velut in mutis signis pro laesione linguae. Sunt autem muta signa Cancer, Scorpio, Pisces, rauca vero quadrupedum veluti Arietis, Tauri et reliquorum. Exemplum habes in genitura filii mei ultimi inferius.
Textus LVIII
Rursus si vel lumina ad maleficos in centris haerentes ascenderint aut ex opposito ab ipsis impedita fuerint, maximeque Luna in nodis sive flexuris constituta aut in signis obnoxiis, nimirum Ariete, Tauro, Cancro, Scorpio, et Capricorno, vitia corporis eveniunt, gibbi scilicet aut claudicationes et luxationes, siquidem cum ipsis luminaribus fuerint maleficae, ab ineunte aetate et horae partus, sin autem in coeli fastigio fuerint et supra luminaria eleventur, eque regione ponantur, a gravibus periculis, nimirum praecipitationibus aut latronum incursionibus atque quadrupedum; si Mars hoc pacto elatus est ab igne aut vulneribus tumultuose illatis aut latrociniis, si Saturnus ex praecipitationibus, naufragio, artuum contractionibus.
〈Commentarius〉
Declarat quartum magnum vitium, claudos, gibbos, contortos, qui omnes fiunt maxime propter nodos, cum in ascendente, vel aliis angulis fuerint, maleficis adiuvantibus, fiunt enim impressiones magnae cum ipsae ad apices angulorum cum luminaribus ascenderint. Sed si in eadem parte etiam fuerint constituti, vitia erunt a nativitate. Declarat etiam quod maleficae in medio coeli declarant talia accidentia contingere per terribiles casus quos declarat in textu. Sunt autem loci pravi caput, et deterior cauda, et nodi planeta-