PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 152

Facsimile

alio planeta a Saturno. Ita de reliquis combinationibus quae ex tribus fiunt. Quaternariae autem longe plures ut una sola combinatio ad bis millies ducenties vicies octies mille supra ducentos viginti quatuor modos perveniat. Ita fit igitur, ut exceptis mutationibus, quae a signis et inerrantibus proveniunt, tum radiis, genera ipsa complicationum erraticarum etiam praeter singulares modos, sint infinita. Atque hoc Ptolemaeus in ultima parte huius capitis indicavit. Quod si quis simplices binarias ac ternarias aliasque scire desiderat usque ad septenariam, quae sola modos continet 1073741824. ex superiore tabella facile condiscet.

Caeterum quinque nobis insinuare videtur Ptolemaeus, quorum primum declarat, tria alia ex verbis illius intelliguntur, unum penitus remanet indiscussum. Primum, quod proponitur, est quod planetae quatuor habent status, superiores scilicet et Luna et istud declarat litera adeo aperte, ut dubitatione non indigeat, nec ulteriore expositione. Secundum est, quod sydera haec cum sub Sole sunt, nullas habent vires nam primum statum tam in Luna, quam in superioribus orditur ab exortu, et ultimum statum finit ad occultationem. Habent igitur sydera quinque status, sed unum in quo nihil penitus possunt. Tertium est, quod Venerem et Mercurium ab hac comparatione eximit, licet Haly conetur inserere. Causam describat commentator dicens, quoniam hi status metum recipiunt ab oppositione. Venus autem et Mercurius ad Solis oppositum nunquam perveniunt. Quartum, an solum Luna humectet, videturque ex dictis, ὑγρότητος ὅτι μᾶλλον ποιητική, id est, magis humidi factiva est, ut intelligamus in primo exortu, scilicet heliaco (nam vesperi a coniunctione Luna incipit exoriri, quod Sole velocior) eam esse magis humidam quam calidam, post magis calidam quam siccam usque ad plenilunium, a plenilunio siccam magis quam frigidam quousque dimidia sit, ab eo tempore frigidam magis quam humidam, et ob id maxime in ultimo quadrato aquae maris augent, et quod dum est in Solis quadratis, sit in absidis opposito propinqua terrae, et quod peculiariter ab oppositione quadra sequens frigida sit et humida, quae temperatura aquae consimilis existit. Quod quidem etiam de superioribus intelligendum est, ut de Luna. Quintum vero dubitatione dignum, quomodo Iuppiter ab oppositione Solis et reliqui superiores siccet, cum superius dictum sit planetas ut propinquiores terrae fiunt, vapores magis ad se trahere atque inde humectare, nam superiores cum in oppositione Solis sunt in absidis etiam parvi circuli opposito sunt constituti. Et non solum ratione huius orbis ficti inferiores videntur, sed tales esse deprehenduntur, ob magnitudinem vidimus enim aliquando Iovem in Solis opposito, qui duplo ferme maior videbatur, quam cum primum Solis radiis relictis exoriebatur, cum tamen in opposito Solis ferme coeli medium possideret, quo in loco astra minora videri solent. Unde etiam dubitatio alia emergit quonam pacto, cum occidentalis sit siccior quam orientalis, cur occidentalis masculinus non sit, et orientalis foemininus, ut in praecedenti capite ostensum est? Simile est quod dicitur de Mercurio, nam occidentalem statuit foemininum, orientalem masculinum, et tamen infra statuit Mercurium orientalem humidum, occidentalem autem siccum cum tamen velit planetas humidos esse foemininos, siccos autem masculinos? Haly ad primum dubium, cuius ipse fuit author, respondet, quod planetae debiles fiunt in Solis opposito, qui a vi Solis vincuntur et quanquam hoc verum sit, attamen dicimus planetas in Solis opposito sicciores esse secundum qualitatem, non secundum quantitatem, nam Iuppiter in Solis opposito magnas praestat felicitates, et lumen, ut dixi, habet, si quando alias illustrissimum opera autem planetarum, illorum lumen sequuntur. Propterea dixi, quod qui nostra non fuerit secutus principia, nunquam ab his evadet, ut non intelligat Ptolemaeum, et ipsum etiam in absurdas coniiciat contradictiones. Propterea ad reliqua duo dubia dicimus, orientales