quintam partem Aquarii esse in medio coeli, et ita horoscopum aspicere medium coelum trigono radio ad unguem. Idem dico de sexta parte Geminorum ascendente. Rursus in eadem altitudine ascendente tertia parte Capricorni, initium nono domus erit tertia pars Librae, et ita horoscopus aspiciet nonam de quadrato. Igitur Ptolemaeus vult quod fingamus duodecim signa in aequinoctiali, sicut etiam in zodiaco et demus triginta gradus cuilibet domui ex ipso aequinoctiali, et tunc vera erunt ambo illa primum, quod dicit Ptolemaeus, quod prima respicit undecimam de sextili semper, et decimam de quadrato, et nonam trigono, et quod nunquam respicit duodecimam domum neque octavam. Secundum quod dicit Firmicus, quod si ascendens sit in Ariete, medium coeli erit in Capricorno, et occasus in Libra, et imum coeli in Cancro. Et similiter si ascendat Gemini, medium coeli erit in Piscibus, occasus in Sagittario, et imum coeli in Virgine et hoc erit verum semper et ubique gentium de signis aequinoctialis, non zodiaci.
Ergo ut ad rem revertar dico quod respectus ipsi ad unguem in eclyptica sumi debent, cum vero inter illa duo puncta tantum clauditur per circulos positionis ex aequinoctiali, quod referat partem alterius aspectus, tunc oportebit utriusque aspectus naturam considerare, et iuxta vincentem iudicare. Et hoc quantum ad vitam, et reliqua, quia omnia gubernantur a duobus motibus, quia unus est ab occidente in orientem iuxta mensuram eclypticae, quia illa velocissime movetur, quoniam aequidistat a polis. Et alter est ab oriente in occidentem cum mensura sumitur, ab aequinoctiali eadem ratione nam et aequinoctialis velocissime movetur.
Textus XXXIX
Et cum Luna vitae moderationem iniit, Solis quoque locus interimit.
〈Commentarius〉
Contingit hoc ut inferius exponit, quotienscunque sub radiis Solis aliquia maleficus sine benefico extiterit, vel si Sol malefici radiis imbuatur. Velut princeps malo consultore utens, nocet non per se. Fieri tamen potest, ut Sol solus etiam perdat, quando Sol in contrario loco fuerit. Corpus enim eius immoderate calidum est, radii autem non interficiunt.
Textus XL
Valent enim iuxta hanc vitae moderationem, hi occursus ad perdendum aut servandum, postea quam in ipsum moderatoris locum feruntur. Non tamen semper existimandum est et in universum interficiendi vim habere haec loca, sed cum male affecta fuerint. Impediuntur enim, si in benefici alicuius terminum incidunt et si beneficorum aliquis radium eo eiaculatur tetragonum aut trigonum aut oppositum sane ad ipsam partem interemptricem sive ad partes proxime sequentes, in Iove non ultra duodenas, in Venere non supra octonas; ac si corpus utrunque dum est et quod occursat et quod moderatur, non sit eadem utriusque latitudo. Quando igitur duo aut plura ferunt utrinque, quaeque iuvent quaeque interimant, videndum penes quae victoria sit idque et secundum numerum et secundum virtutem; secundum numerum quando scilicet evidenter plura fuerint haec illis, secundum virtutem si viventium aut interficientium stellarum hae quidem in domesticis locis inveniuntur,