PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 98

Facsimile

sunt homini, sed cessare possunt animo et corpore minime affecto. Iuvat et hic liber ad cognoscendum praesentia et praeterita eadem ratione qua futura, quae cognitio non adeo utilis est interrogantibus ut futurorum scientia, sed ipsi artifici magis gloriosa existit. Nec est officium expositoris, ut Galenus inquit, vel reddere rationem dictorum ab authore vel si qua non placeant reprehendere, sed verba illius ac sententias dilucide explicare, nos tamen non propriam faciemus expositionem, sed conabimur declarare causas dictorum a Ptolemaeo et quae ab ipso obscure dicta sunt, clariora reddere, quae breviter ac circumcise perficere, quae dubie determinare. Mirum est autem quod a tam paucis tam celebris utilisque liber sit expositus, ut vix praeter Haly Heben Rodoan Arabem alium scirem qui prodierit in lucem tanto authore dignus, is vero si veram mentem Ptolemaei verborum translatione explicatam habuisset, forsan nos hoc laborare liberasset. Nuper vero prodierunt in lucem scholia quaedam Porphyrii satis brevia et utilia in eundem, alia quoque anonymi, seu ut quidam existimant Procli, seu commentaria optima sanem sed brevia. Quare cum ex omnibus his horum librorum intellectui satisfactum non putarem, coactus sum, utilitatis publicae causa tum Ptolemaei gloriae ad hunc novum laborem descendere. Via autem huius doctrinae ex resolutione compositiva facta est, ut plerique alii libri artium. Procedit autem Ptolemaeus dividendo et deducendo ex similibus causarum et compositione plurium, causae vero ab effectibus cognoscuntur, ob id coniecturalis est haec ars non exquisita scientia. Procedit enim a causis ad effectus, hic autem processus in naturalibus non adeo firmus est, ut in mathematicis, in quibus causae eaedem sunt principiis et non per effectus, sed per se notae sunt. Artes autem quae futura, hoc modo, cognoscere docent, sunt agricultura, nautica, medicina, physiognomia et illius partes, somniorum interpretatio, et magia naturalis, ac astrologia. Harum nobilissima astrologia est, quia de omnibus est aliae autem sunt certi generis. Est etiam per causas semper atque eas nobilissimas, reliquarum nulla semper, sed etiam per signa docet futura praedicere. Non est autem ut quidam existimant scientia astrologiae, fati scientia, sed fati pars constitutio astrorum est. Porro quanto fati scientia certior atque nobilior, tanto etiam obscurior. Principalis autem ac nobilissima fati pars astrorum est constitutio, nobilissima igitur astrologia est omnium artium quae divinare docet, at divinatione nihil melius atque divinius, praestantissima igitur astrorum haec contemplatio est. Inscripsit autem librum hunc Syro amico suo more antiquorum laudabili cui etiam ignotus interpres referri inscripta esse reliqua Ptolemei opera, quod tamen non vidi, sed utcunque sit existimat hunc fuisse medicum, qui has artes calleret eisque delectaretur. Talibus enim iuremerito inscribuntur. Hunc nos exposituri saepius ubi author rem clare explicat paraphraste vices imitabimur, tum ne opus in immensum augeatur, relinquaturque locus difficilioribus explicandis, tum ut repetitionem fugiamus. Ab illius igitur proemio auspicemur, dividentes singula capita prout commodius videbitur.