saltandi studiosos, affectatores, laetos, laboris fugientes, artium amantes, decentes, deorum mire reverentes, habiles, in somniis felices, pio affectu erga liberos et necessarios, beneficos, misericordes, liberales, lucrosos, ac denique venereos. Sin aliter, ignavos, amatores, effoeminatos, muliebres, timidos, praecipitabundos, in rem veneream proclives, neque infames neque claros, sed obscuros et latentes.
Mercurio conciliata foelici situ reddit ad opificia manuaria promptos, animo philosophico et scientiis apto, ingeniosos, opifices, poetas, elegantes, bene moratos, voluptuarios delicatos, laetos, sapientiae amantes, amicis amicos, pios, prudentes, varia machinantes, meditabundos, aptos mente, gaudentes officio, celeriter atque adeo libenter discentes, idque sine magistri opera, aemulatores optimorum, affectantes eorum quae pulchra sunt, ore honesto, gratiarum affatim plenos, sermone amabili, moribus moderatis, probos, arena delectatos et palestra, iudicandi acumine non destitutos, magnificos, quantum ad venerea pertinet a mulierum consuetudine abstinentes, ad puerorum congressus propensiores et zelotypos. Si secus, irruptores, machinatores, ore impudico, nunc harum nunc illarum partium, perversis sententiis, deceptores, perturbatores, mendaces, calumniatores, periuros, penitus perversos, insidiatores, incompositos, inhospitales, falsarios, mulierum constupratores et puerorum. Amplius cultui corporis deditos, molles, infames, quique in ore sint omni populo, omnibus se immiscentes, interdum recte iudicantes interdum secus, turpia perpetrantes et pro vario affectionum motu unumquenque contumelia afficientes.
Mercurius sine collega animum gubernans feliciter situs solertes, ingeniosos, mentis vi praeditos, multarum rerum peritia instructos, ad inveniendum idoneos, experientes, bene rationcinantes, coniectando scopum fere attingentes, naturae rerum peritos, bonae indolis, imitatores, beneficos, contemplandi vi praeditos, mathematicos, arcanorum conscios et prospere haec omnia. Si aliter positus est, vafros, impraemeditatos, obliviosos, impetuosos, leves, variabiles, inepte elegantiam affectantes, insipientes, facile per errorem peccantes, mendaces, nullo discrimine utentes, inconstantes, infidos, alienis imminentes, iniustos et omnino menti labili et in errores seductili.
〈Commentarius〉
Notandum primo quod Ptolemaeus semper in omnibus causis preterquam in aphetis tria proponit et considerat, scilicet quod est, in quo est, et quod praeest quod est, ferme quia iam est, parum aut nihil afficitur, seu bene, seu male se habeat. Quod praeest, summam habet authoritatem. In quo est, mediocrem.