PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 375

Facsimile

ctialibus 58. Quoniam igitur ex secunda positione oportet coeli medium occupare locum apheticum, habebimus prioris distantiae excessum illum ipsum, nimirum 58. temporum, quibus rursus eo quod in medio coelo sit locus apheticus, meridianum praetergreditur Aries et Taurus. Rursus occidat ad eundem modum principium Arietis, ut medium coelum occupet initium Cancri, distet vero a coeli culmine initium Geminorum praecedentia versus temporibus aequinoctialibus 32.16. Quoniam igitur sex iterum horis temporalibus abest a meridiano Arietis initium versus occasum, si septies decies eas sumpserimus, habebimus 102.48. tempora, quibus aberit a meridiano Geminorum exordium quando occidit. Aberrat vero et iuxta primum situm versus eandem partem temporibus 32.17; in temporibus igitur supra terram 70.32. in occasum fertur, in quibus etiam descendunt Aries et Taurus, oriuntur vero his opposita signa Libra et Scorpius. Ponatur igitur in nullo angulorum initium Arietis, distet vero, verbi gratia, versus praecedentia a meridie horis temporalibus tribus, ut medium coelum teneat Tauri pars decimaoctava, distat vero iuxta primum situm principium Geminorum a coeli fastigio versus sequentia temporibus aequinoctiabilibus tredecim. Si igitur rursus 17.8. tempora in tres horas multiplicaverimus, distabit etiam iuxta secundum situm Geminorum principium a linea medii coeli versus antecedentia temporibus 51.24, omina vero tempora constituentur 64.24. Absolverat autem per suam motionem, cum oriretur locus apheticus, tempora 46, cum coeli meditullium occuparet tempora 58. in occasu 70.32. Differt igitur iuxta situm intra medium coelum et occasum collectus temporum numerus ab utroque aliorum; fit enim temporum 64; differt autem pro ratione excessus trium horarum, quandoquidem in integris secundum angulos acceptis quadrantibus duodecim temporum erat, in ab abscessu vero trium horarum sex temporum. Postquam vero eadem fere ratio in omnibus servatur, fieri potest ut ad eundem modum simpliciori via ingrediamur. Rursus enim cum in ortu est pars anterior, ascensionibus utemur inter eam et sequentem interceptis, cum in coeli medio est, iisdem recta sphaera desumptis, cum in occasu descensionibus. Quando vero mediis horum interstitiis, ut exempli gratia in praedicta distantia Arietis, primum accipiemus tempora quae sese offerunt utriusque anguli proximi, inveniemus autem, cum post medii coeli lineam supra terram posuerimus initium Arietis, intra culminantem et occidentem angulum intercidentia tempora 64. proxime usque ad initium Geminorum culminationum vero 58., obituum 70. Deinde discamus (ut praedictum est) quot