tum Sol et Luna, reiectis integris circulis, a medio tempore primae eclypsis usque ad medium secundae, et similiter a tempore medio secundae usque ad medium tempus tertiae eclypsis, motu vero moti sint. Nam cum numeraveris a 24 gradibus 30 minutis Piscium (ubi fuit Sol secundum verum motum in medio tempore primae eclypsis), iuxta ordinem signorum, usque ad 13 gradus 45 minuta eorundem Piscium, in quo loco inventus est Sol vero motu in tempore medio secundae eclypsis, invenies eos fuisse motos 349 graduum 15 minutorum, ad eundem modum cum numeraveris a 13 gradibus 45 minutis Piscium secundae antiquissimarum eclypsium ab 3 gradibus 15 minutis Virginis tertiae eclypsis, et hoc secundum ordinem signorum, exibunt tibi in producto 169 gradus 30 minuta, motus scilicet verus quo Sol et Luna interea temporis moti sunt. His habitis, deinde quaerenda sunt tempora interiacentia, hoc est intervallum quod est inter primam et secundam, et similiter inter secunda et tertia eclypsim, quo habito, quaerendi sunt medii motus Lunae tam secundum longitudinem quam secundum inaequalitatem, prius aequatis illis temporibus per documentum in fine tertii libri a nobis traditum. Inventio horum temporum interiacentium hoc modo tibi absolvetur. Scilicet numera a medio tempore primae eclypsis usque ad medium tempus secundae eclypsis, et similiter a medio tempore secundae ad tempus medium tertiae eclypsis, et productum tum annorum, tum dierum et horarum ac partium horarum seorsim nota quod erit tempus tuum quaesitum, ut exempli gratia. Si cupis scire tempus interiacens inter primam et secundam antiquissimarum eclypsium, quarum prima fuit secundum medium tempus apud Babylonios primo anno Mardocempadi, vigesima nona die thot, mensis primi Aegyptorum, quam sequebatur trigesima, hora 2, 39 minuta ante mediam noctem; et cum dies inchoantur a meridie constat de die trigesima nona transiisse 9 horas 30 minuta, et adhuc restare ad meridiem immediate consequentem 14 horas et 30 minuta, quae extra scribas una cum uno die qui reliquus est de mense thot, nam quilibet mensis Aegyptorum constat triginta diebus, numeres itaque ab hoc tempore usque dum pervenias ad medium tempus secundae eclypsis, quod scribitur fuisse 18 die eiusdem mensis thot in ipsa media nocte, secundo anno Mardocempadi, sed ea conditione ut 5 dies, quas epactas appellant, adnumerentur ultimo mensi, scilicet mesori, et producentur tibi 352 dies, 12 horae, quae lapsae sunt de 18 die mensis thot, quibus additis producto seorsim scripto 1 die 14 horae provenient 354 dies, 2 horae 30 minuta, tempus scilicet interiacens inter medium primae et secundae eclypsis, et sic agas etiam in investigando tempus interiacens secundae et tertiae eclypsis, et nascentur tibi pro interiacenti tempore non aequato 176 dies et 20 horae 30 minuta, quibus temporibus aequatis, illorumque illorumque] illotumque B mediis motibus e tabulis mediorum motuum extractis, tum ad longitudinem tum ad inaequalitatem, habebis pro tempore interiacente primae et secundae eclypsis 306 gradus 25 minuta, scilicet inaequalitatis, et 345 gradus 51 minuta longitudinis. Et pro tempore quod est inter secundam et tertia eclypsim, longitudinis 170 gradus 7 minuta, inaequalitatis vero 150 gradus et 26 minuta. Et cum subtraxeris medium motum longitudinis temporis interiacentis primae et secundae eclypsis, scilicet 345 gradus 51 minuta a 349 gradibus 15 minutis quibus Sol et Luna a medio tempore primae eclypsis usque ad medium secundae moti sunt, residuabuntur tibi 3 gradus 24 minuta, quos 306 gradus 25 minuta inaequalitatis in prima distantia addiderunt medio motui Lunae, eodem modo, si subduxeris a 170 gradibus 7 minutis motus medii longitudinis temporis quod reperitur inter secundam et tertiam eclypsim, 169 gradus 30 minuta quibus, ut dictum est, Sol et Luna a medio tempore secundae eclypsis usque ad medium tertiae eclypsis moti sunt, relinquentur 0 gradus 37 minuta quos subtrahunt. Porro ad sciendum an arcus AB et arcus BG sint adiectivi aut ablativi sic perreximus, scilicet subtraximus 306 gradus 25 minuta a toto circulo, et reliqui fuerunt 53 gradus 35 minuta pro arcu AB, quibus sublatis a 150 gradibus 26 minutis remansit arcus AG 96 graduum 51 minutorum. Postquam habuimus quantitatem horum duorum arcuum, iterum subtraximus 306 gradus 25 minuta a 345 gradibus 51 minutis, quod reliquum fuit fuerunt 39 gradus 26 minuta, his numeratis a 24 gradibus 40 minutis Virginis, ubi fuit Luna in medio tempore F primae eclypsis, pervenimus ad 3 gradus 56 minuta Scorpii. Deinde numeravimus a 13 gradibus 45 minutis Virginis, ubi fuit Luna tempore medio secundae eclypsis, usque ad finem 3 graduum 56 minutorum, habuimus in zodiaco 50 gradus 11 minuta, qui subtrahunt 3 gradibus 24 minutis a medio motu, et sic est arcus AB subtractivus. Eodem modo
Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes
Basel, Henricus Petri, 1551 · A2r