PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · B1r

Facsimile

〈I〉 Erasmi Osvaldi Schrekhenfuchsii, in Magnae compositionis Claudii Ptolemaei Pelusiensis Alexandrini, libri I annotationes

〈I.2〉 Caput II

Propositi autem.] In hoc capite proponitur totius Almagesti series ac ordo, quod est tanquam argumentum omnium horum librorum. Et quae aguntur in primis octo capitibus sunt principia prima totius artis.

Primum est.] Ab octavo capite ad finem usque primi libri tractantur omnia quae requiruntur ad solidum intellectum sphaerae rectae, et primum omnium docet paucis propositionibus quomodo chordae rectae sint investigandae, quae singulis arcubus subtenduntur. Secundus vero complectitur accidentia singula, quae accidunt penes singulas inclinationes horizontum: nisi haec omnia recte intelligantur, reliqua quae sequuntur intelligi non possunt.

Alterum.] Haec aguntur in tertio, quarto, quinto ac sexto libro, in quibus tum medii tum veri motus Solis ac Lunae, una cum reliquis accidentibus eorum, per demonstrationes quae sequuntur ex solertissimis observationibus demonstrantur.

Quae quidem.] In septimo et octavo enarrat quae sunt de stellis fixis, quae, quamvis non destituantur motu ab occidente ad orientem super polis zodiaci, tamen ob nimiam tarditatem huius motus dicuntur fixae.

Sequentur autem.] In reliquis libris usque ad calcem operis, omnia quae requiruntur ad perfectam et absolutam intellectionem reliquarum stellarum erraticarum, quae sunt Saturnus, Mars, Iupiter, Venus et Mercurius.

〈I.3〉 Caput III

Prima igitur.] Hoc capite tribus argumentis probat coeli rotunditatem, nempe ratione experimentali, quae ducitur a stellarum ortu et occasu. Confutatione, qua interimitur ac exploditur adversariorum opinio, qui conati sunt probare stellas ferri ad infinitum, aut in occasu extingui in terram et in ortu iterum incendi, cuius opinionis fuit Heraclitus. Et ratione ipsa per quam convincimur perfecto corpori perfectam convenire figuram, scilicet sphaericam, quae omnibus reliquis figuris probatur esse perfectior et capacior.

Primum argumentum sumitur a stellis occidentibus et orientibus, cuius est sequens figura:



Sed stellarum] Quod coelum sit sphaericum et volvatur globi modo confirmatur etiam per stellas semper apparentes circa polum arcticum, sicut est videre in hoc schemate:



Quarum etiam propinquores] Alia est ratio, quae sumpta est a distantia stellarum a polis mundi. Nam dicit stellas orientales, quae polis sunt propinquores, minores describere circulos motu diurno et citius oriri quam sunt circuli stellarum quae remotiores sunt a polis mundi, hoc, inquam, facile pervidere poteris, sumptis duabus stellis fixis, quarum distantia est inaequalis a polis universi et ascensio earum fere eadem. Sint in exem-