PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · A6r

Facsimile

ABE colurus solstitiorum, sicut supra. Nunc animus est quaerere punctum H, cum quo stella ad medium coeli venit, seu arcum GH. Cum arcus GL fuerit 47°, latitudo TL 6°, GN 49° 28ʹ, TH 22° 42ʹ, proportio CD ad DA componitur ex duabus proportionibus CT ad TH et HN ad NA. Sed quinque horum nota sunt, scilicet duplus arcus DC, qui est 47°, et eius chorda 47° 51ʹ et duplus arcus DA 113° cum sua chorda, quae est 110° 2ʹ 50ʹʹ. Porro duplus arcus declinationis stellae TH notus est, cum suo complemento, scilicet CT, complementum est 134° 36ʹ et chorda sua 110° 42ʹ 9ʹʹ, et declinatonis arcus TH ex superioribus notus est, qui est duplus 45° 24ʹ, et chorda sua est 45° 55ʹ 42ʹʹ, et arcus NA est notus, qui est complementum arcus GN, quem supponimus duplum 81° 4ʹ, et eius chordam 77° 59ʹ 12ʹʹ. Horum arcuum numeros sic ordinavimus:

CD
DA
CT
TH
HN
AN
47°
133°
134° 36ʹ
45° 24ʹ
hic arcus
81° 4ʹ
47° 51ʹ
110° 2ʹ 50ʹʹ
110° 42ʹ 9ʹʹ
45° 55ʹ 42ʹʹ
quaeritur
77° 59ʹ 12ʹʹ

Postquam resolvimus hos numeros, ut solet, ductus est primus in quartum, quod resultavit divisum est per tertium et quotiens numerus iterum ductus est in sextum numerum, et id quod prodiit divisum est per secundum, et natus est sinus dupli arcus HN 14° 4ʹ 2ʹʹ qui erat ignotus, huius sinus arcus inventus est 13° 28ʹ cuius dimidium sunt 6° 44ʹ. Hoc productum sublatum est ab arcu GN, qui prosupponebatur 49° 28ʹ et reliqui fuerunt 42 gradus 44 proxime, tantus est arcus GH qui quaerebatur. Hactenus de his. Quomodo autem tabulae differentiarum componendae sint et tabulae positionum generales, facile ex secundo libro diligens huius divini autoris lector percipere potest. Hactenus visum est, optime lector, de his rebus verba facere, quae ubi recte fuerint a candidato huius pulcherrimae artis intellecta habebit magnum aditum ad reliquia; vale.

Praefationis Erasmi Osvaldi Schrekhenfuchsii ad lectorem finis.