PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · B6v

Facsimile

tangat superficiem concavam superioris, et sub ea semper maneat ac circumvolubilis sit absque impedimento, nunc ad septentrionem nunc ad meridiem pro usu instrumenti. Et in eo sint diametraliter parvae regulae, in quarum medio, hoc est linea fiduciae, fabricentur duae lingulae foraminatae, sicut sunt in hac figura ZE, quae inclinentur tum ad seipsas tum ad centrum circulorum. Hi duo circuli, cum prius fuerint ingeniose coaptati, ponantur super substentaculum, scilicet HIXY, perpendiculariter erectum in superficie horizontali directe ad lineam meridianam, ut est linea XY, hoc fiet tum ratione superficiei horizontalis tum ratione superficiei circuli meridiani per perpendiculum AK. Reliqua per se clara sunt: at cum haec certius et commodius habeantur per quadratum, sit ABC quadratus habens in latere BC, cuius adiutorio erigatur super linea meridiana CA, perpendiculariter super horizontalem superficiem paratam ad libellam. Et cum volueris observare maximam Solis obliquationem, adverte quo die Sol ingrediatur in puncta solstitialia, si in primum gradum Cancri et Capricorni.