PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · D5r

Facsimile

ctura et usu huius quadrantis.





Nunc sequitur alterum instrumentum, quo veteres mathematici usi sunt in indagandis aequinoctiis a quibus pendet annui temporis cognitio, nec non in indagandis solstitiis. Cuius structura sic se habet: praeparentur primum duo circuli aequales et mediocres magnitudine, quorum superficies diligentissime sint praeparatae, hoc est ad normam politae, alter sit pro meridiano et dividatur in 360 partes aequales, sicut est circulus ABDG in hac figura, alter vero referat planum aequatoris, et sit circulus AQP. Et cum aliquando hoc sequenti instrumento observetur ingressus Solis in puncta solstitialia, possunt etiam duo tropici adiungi, quemadmodum sunt minores duo circuli BNO, tropicus aestivalis, et HRS, tropicus brumalis, qui aeque sunt diligenter poliendi ac superiores duo: hii quatuor circuli adaptentur meridiano ad angulos rectos, non secus ac in sphaera materiali coluris, quo facto, fabricetur sedes instrumenti ad formam FTGYH, cuius pars FTG sit excavata, ut queat in ea volvi, hoc est elevari et deprimi, postremo adiungatur perpendiculum IRK in puncto vertitis vertitis] read verticis I ut sit volubile. Et cum volueris eo uti, ponito super planum LM, super lineam meridianam LV, quod planum sit perpendiculare ad horizontale planum: sic situato instrumento directe ad planum meridiani, elevetur circulus meridionalis a puncto T verus verus] read versus G secundum quantitatem complementi polaris altitudinis loci tui, aut numera a puncto A versus C polarem altitudinem et demitte perpendiculum a verticali puncto; quo facto, observes circa aequinoctium, et cum tota superficies aequatoris superior APQ illuminabitur, ac concavitas eius fuerit tota obumbrata circa aequinoctium vernale, dicas eo tempore Solem esse in ipso aequinoctio, et sic agendum est etiam in reliquo puncto aequinoctiali. De solstitiis non est alia ratio