puncti remotissimi a terra et similiter puncti terrae proximi et loci aequalis ac inaequalis Solis et aliarum stellarum, ac similium, mentio non inaepte fieri arbitror si huc adscribantur
eiusmodi vocum definitiones. Locus aequalis planetae dicitur locus in quo est in excentrico suo. Locus vero inaequalis planetae in zodiacus consideratus est punctus in zodiaco quem ostendit linea quae trahitur ad zodiacum a centro mundi, et est parallela lineae quae excurrit ex centro circuli excentrici ad corpus planetae: ut haec omnia faciliora fiant, describatur figura in qua AKB sit zodiacus seu zodiaco concentricus, LIH excentricus descriptus super centro G, H est locus medii motus stellae in excentrico, qui consideratur ex centro mundi seu stantis in superficie terrae, et cum terra comparata ad zodiacum sit instar puncti erit centrum terrae et locus intuentis stellas, idem linea FB, qua ostenditur medii motus locus in zodiaco, est parallela linea GH. Verus locus, qui etiam apparens et inaequalis dicitur, est locus Solis, seu alterius cuiusvis stellae in zodiaco, quae ostendit linea excurrens e centro mundi per centrum stellae usque ad zodiacum, quemadmodum est linea FHC, cuius extremitas C est verus locus stellae. Apogium est punctus excentrici remotissimus a centro mundi, sicut est punctus L. Perigium est F punctus excentrici centro terrae proximus, veluti est punctus I, hi duo puncti ostenduntur per lineam quae transit
per utraque centra, sicut est linea AFK. Verus motus, seu inaequalis, ipsius Solis est arcus zodiaci ab apogio aut perigio usque ad locum veri motus in zodiaco, sicut est arcus AC. Apud Ptolemaeum est alia ratio incohandi arcus motuum quam apud nostri seculi astronomos, qui soliti sunt inchoare motus ab Ariete. Medius motus Sol seu stellae est arcus zodiaci ab apogio seu perigio usque ad locum sive lineam medii motus, ut est arcus AB; his cognitis facile erit scitu quid sit angulus medii motus et angulus veri sive inaequalis motus, ac angulus aequationis. In hac figura est angulus AFB angulus medii motus, et AFC angulus veri motus, et CFB angulus aequationis, arcus vero BC aequatio medii ac veri motus. Media distantia seu media longitudo est puncto qui in zodiaco a maximam longitudine distat per quartam, hoc est, cum angulus AFB fuerit rectus: hinc fit media longitudo, in qua maxima reperitur aequatio inter aequalem et inaequalem Solis motum, ab aliis definitur, quod tamen idem est, esse puncta quae ostenduntur per lineam orthogonaliter ad lineam augis et oppositi, transeuntem per centrum mundi: locum huius longitudinis representat punctus B in praemissio schemate. Sicut se habet ratio horum vocabulorum in suppositione excentrici, ita se habet quoque in concentrici cum epicyclo suppositione. Esto ABG concentricus, FMF zodiacus. Imaginetur centrum epicycli moveri ab A ad B, stella vero in epicyclo a puncto F ad punctum L, locus motus aequalis epicycli erit in concen-