250 gradus 19 minuta. Cum hoc productum subtraxerimus a 255 gradibus zodiaci, relinquentur 4 gradus 41 minuta pro inaequalitate contingente in meridiano, hae duae inaequalitates simul faciunt octo gradus et 19 minuta, differentiam scilicet ex utrisque causis collectam. Hactenus.
Ut ergo] In aequatione dierum hoc maxime venit observandum, nempe quod sit alia ratio aequandi tempus quod incipit a quadam radice praescripta, item alia ubi tempus datum non pendet a certa radice, sicut perspicue videbitur in exemplis quae hic adducemus. Cum tempus propositum non erit adligatum certae radici, veluti cum datur tempus interiacens duarum eclypsium, aut aliud consimile, et vis illud aequare, tunc quaere verum et medium motum dati temporis, quibus inventis, immitte verum motum in tabulam rectarum ascensionum, et extrahe inde rectam ascensionem, quae ad hanc operationem incipit ab Arietis principio, hanc rectam ascensionem subtrahas a medio motu si fuerit minor eo, aut subtrahas medium motum ab hac recta ascensione nuper inventa tum, inquam, cum medius totus fuerit minor; differentia inde proveniens erit dati temporis aequatio, quam per quatuor tempora aequinoctialia redigas in minuta, ut solet, multiplicando hanc aequationem adde diebus inaequalibus si ascensio recta fuerit maior medio motu, sin minus eam subtrahas, et exibunt dies aequati.
Porro, si libuerit dies aequatos reducere ad dies inaequales, similiter habeas modo dicto medium et verum motum, et motui vero accipe rectam ascensionem; sicut meminimus, eius differentia ad medium motum erit aequatio, cuius tempus addito aequali motui si medius motus superaverit sua quantitate ascensionem, vel minue si e contra, et prodibunt dies inaequales: ut res fit clarior, habeas eiusmodi exemplum. Proponuntur mihi 354 dies, et horae aequinoctiales simpliciter 2 ac 30 minuta, hoc tempus volo reducere ad horas aequales, quod factum est hoc modo. Scilicet, desumpsi e tabula medii motus huius temporis motum aequalem, qui fuit 349 gradus 2 minuta, quo aequato iuxta praecepta praemissa, provenerunt in producto pro vero motu 349 gradus et 15 minuta, cum quibus intravi in tabulam rectae ascensionis et reperi ascensionem rectam ab Ariete 350 graduum ac 9 minutorum fere, et cum hoc productum fit maius medio motu, subduxi ab eo medium motum, quod reliquum fuit erat 1 gradus et 7 minuta, quibus ductis in quatuor prodierit 4 minuta 28 secundae pro aequatione temporis, sed cum tempora aequinoctialia superent medium motum, addidi ea tempori seu diebus inaequalibus, et prodiit tempus exactum 354 dierum 2 horarum et 34 minutorum, et sic de reliquis. In secundo modo aliter proceditur, nempe sic: cum tempus inaequale proponitur quod sit reducendum ad tempus aequale, tunc quaeratur ad utrumque terminum, scilicet ad principium et finem propositi temporis, medius et verus motus Solis, sicut ipsemet author admonet, quod breviter ita intelligendum est: habeatur locus Solis verus et medius in zodiaco ad principium radicis, sicut in hoc capite Sol in primo anno Nabonassari secundum Aegyptios thot, in prima meridie, aequaliter obtinebat 0 gradus 45 minuta Piscium, inaequaliter vero 3 gradus 8 minuta eiusdem signi.
Cum quaevis res melius percipiatur exemplis propositis quam prolixa verborum serie, proponatur tale exemplum: en volumus hoc tempus inaequale, scilicet 620 annos, 219 dies et horas aequales simpliciter 18 et 20 minuta a primo Nabonassari anno secundum Aegyptios thot in prima meridie, ad tempus seu dies aequales convertere; primum quaesivimus, secundum praecepta noni capitis, medium motum huius temporis oblati, quem invenimus 65 graduum 52 minutorum, integris circulis reiectis, cui adiecti sunt 265 gradus 15 minuta et nati sunt 331 gradus 7 minuta, quibus aequatis, prodierunt pro aequali motu 332 gradus 7 minuta, hos enumeravimus secundum ordinem signorum a 5 gradibus 30 minutis Geminorum, et pervenimus secundum medium motum ad 6 gradus 37 minuta Tauri, et secundum verum motum ad 7 gradus 37 minuta eiusdem signi; quo facto, numeravimus a 0 gradibus 45 minutis Piscium, ubi Sol medio motu in meridie erat primo anno Nabonassari secundum Aegyptios thot, usque ad 6 gradus 37 minuta Tauri, et ascenderunt 65 gradus 56 minuta. Sed verum motum radicis numeravimus a 3 gradibus 8 minutis Piscium, usque ad 7 gradus 37 minuta Tauri, quod ex hoc productum est fuerunt 4 gradus 29ʹ, cum quibus a 3 gradibus 8 minutis Piscium ad 7 gradus 37 minuta Tauri ascenderunt, in rectarum ascensionum tabula, 60 gradus 12 minuta, quibus subductis a medio motu, scilicet 65 gradibus 56 minutis, relicti sunt 5 gradus 44 minuta, postquam multiplicavimus eos per 4, inventa est aequatio 22 minutorum fere, quae, iuxta rationem constitutionis radicis, subducta sunt a tempore proposito, et relictum est tempus aequale 620 annorum, 219 dierum, 17 horarum et 58 minutorum.
Hactenus de hoc capite.
Erasmi Osvaldi Schreckhenfuchsii, in Almagesti priores tres libros annotationum finis.