trico super puncto B, stellae in epicyclo super puncto L, linea EBF sit linea ostendens locum medii motus in zodiaco, qui sit punctus F, punctus M erit locus veri motus in
zodiaco, quem ostendet linea ELM tracta ex centro concentrici ad zodiacum usque. In concentrico concentrico] cencentrico B autem erit N locus verus, F est apogium et T perigium, reliqua sunt ex superioribus per se manifesta.
Utraque enim istarum] Explicatis hactenus terminis et vocabulis quorum usus est apud Ptolemaeum, deinde quid aequalis seu medius modus sit. Nunc porro pergit et dicit duas esse suppositiones propter quas motus aequalis possit apparere nobis inaequalis, quarum altera est excentrici suppositio, altera autem concentrici cum epicyclo suppositio. Et cum prior sit aptior huic simplici Solis inaequalitati, eam more suo geometrice astruit. Accipiantur in excentrico duo arcus aequales, quos Sol inaequali tempore pertranseat. Angulum AEB esse aequalem angulo CED constat per ultimam sexti, quae docet eandem esse proportionem arcuum datorum in circulis aequalibus, quae est triangulorum eorum arcuum. Vigesima prima primi confirmat angulum AEB maiorem esse angulo AFB, quia linea BE, tracta ex puncto terminali B, cadit intra triangulum et est brevior linea BF, unde angulus AEB est maior angulo AFB, ex eadem propositione probatur angulus CED minor esse angulo CFD. Nunc per communem sententiam quicquid est maius maiore, et cetera, erit angulus CFD maior angulo AFB, nam cum anguli AEB et CED per ultimam sexti sint aequales, et angulus AEB est maior angulo AFB, et angulus CED demonstratus est minor esse angulo CFD, erit necessario ex communi sententia CFD maior AFB. Igitur, cum Sol in aequali tempore perficit hos angulos, propterea quod arcus
AB sit aequalis arcui CD, erit motus aequalis respectu centri E inaequalis seu diversus ad centrum F, idem contingit per epicycli suppositionem. Hactenus.
Sed in suppositione quidem] Ex iam dictis facile est intellectu quare verus seu apparens motus sit apud apogion minor quam apud perigion. Sed ut adhuc clarius fiat, describatur excentricus circulus ABCD, et concentricus zodiaco GHIK super centro mundi F, sit A maxima longitudo, C minima, accipiantur in excentrico, in quo Solis motus est semper aequalis, duo arcus similes, AB et CD.
Imaginetur Sol corpus esse super puncto B aut super puncto D, ex excurrat linea recta a puncto D usque ad punctum B, quo facto, trahantur a centro mundi per centrum Solis usque ad zodiacum lineae FH et FK. Nunc dico angulum veri motus GFH apud apogion esse minorem angulo veri motus IFH apud perigion. Nam angulus IFD est maior per 16 primi aut 21 angulo IED, qui est aequalis angulo AEB, ut