PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · B3v

Facsimile

sum, sed nos experimur contrarium. Est etiam hoc satis vehemens argumentum quod terra omnino non admittit localem motum, nempe quod videmus non tantum in Sole ac Luna verumetiam in aliis syderibus subinde fieri coniunctiones, quod nequaquam fieri posset si terra foret localiter mobilis. Haec omnia Ptolemaeus hoc capite copiose tractat, ad diluenda argumenta pythagoricorum, qui statuebant terram et non coelum mobilem.

〈I.8〉 Caput VIII

In hoc capite Ptolemaeus agit de differentia duorum motuum, quorum alter est ab ortu ad occasum, alter autem ab occasu ad ortum, contrarium priori. Deinde paucis ob oculos ponit quibus rationibus hii duo motus qui ab hominibus prisci seculi inventi sint, et qui sint precipui circuli in coelo. Primus motus est circularis et regularis super duobus polis mundi, qui omnibus coelestibus est communis, a quo rapiuntur ab ortu ad occasum, et hoc in vigintiquatuor horis aequalibus: hinc consequitur quod singula puncta aequaliter distantia a polis mundi describant circulos aequidistantes, quorum omnium maximus appellatur aequinoctialis, eo quod cum Sol sub eo graditur fiat aequinoctium per universam terram. Est et alius motus superiori contrarius, et est motus secundorum mobilium, qui fit ab occasu ad ortum. Hi duo motus differunt inter se, scilicet secundum priorem describunt puncta quae quae] que B sunt extra aequinoctialem circulos aequidistantes aequinoctiali, secundum vero posteriorem hoc non fit, quia perficitur super aliis polis quam polis primi mobilis. Hoc duos motus, scribit Ptolemaeus in hoc capite, a priscis syderum observationibus hac ratione esse deprehensos, nempe cum viderent Solem ac alia sydera oriri, et paulatim ascendere ad meridiem, et deinde iterum meridiem relinquere, et occidere, ac aliquandiu sub terra moram facere, et in ortu rursus apparere, statim concluserunt hoc fieri super polis mundi. At cum notaverant locum ortus Solis in orientali horizonte, et viderant post aliquot dies locum eius variari, concluserunt eum in alio circulo vehi qui contramitteretur primo mobili, per quem posset deferri ad punctum verticis nostrae, et iterum ab eo discedere motu eiusmodi circuli cuius poli essent alii quam poli motus ab ortu ad occasum, et eandem rationem deprehenderunt etiam in aliis secundis mobilibus, haec omnia luculentissime a Ptolemaeo hoc capite tractantur. Ut hoc melius perspiciatur visum est, duo schemata adponere. Alterum de duobus motibus, alterum vero de circulis quorum hoc capite fit mentio.

Prima figura

Circulus ABCD refert globum primi mobilis, quod movetur super polis mundi



AC a B puncto in D, et a D in B, hoc est ab ortu ad occasum. Circulus autem EKFL referat globum, seu sphaeram Solis seu alterius cuiusdam de stellis erraticis, cuius motus super polis GH distantibus a polis mundi, fiat ab E versus F motu contrario, hoc est ab occidente in orientem.

Altera figura



In hac figura est ABCD colurus solstitiorum. Exterior circulus est meridianus, FGHM zodiacus, BKDL refert aequatorem. Et AGLHK est colurus aequinoctiorum. Hactenus de prima principiis astronomiae, sine quibus apparentiae salvari non possunt.