PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 34r

Facsimile

si contingat, vel nullam rursus, vel eadem faciet penes anomaliam ipsius differentiam. Ac propter hoc eas quidem que secundum longitudinem super assumptiones equales faciet, anomaliam vero nequaquam restituet. Nichil ergo neque istorum simptomatum habere oportet assumptas differentias, differentias] distantias V2 del. differentias add. distantias F1 si cherent cherent] deberent V2F1 inde restitutum anomalie tempus contentum ire. Contrarie autem utique deberemus eligere eas que maxime inequalitatem declarare valent, si non tote contineantur anomalie restitutiones, hoc est quando non solum differentibus cursibus principia habeant, verum et valde differentibus vel secundum magnitudinem vel secundum potentiam, secundum magnitudinem quidem, velut quando secundum alteram quod quod] quidem V2 differentiam differentiam] add. s. l. tanti V3F1 distantiam V2 a minimo cursu incipit et non in maximum desinet, secundum alteram vero, quando a maximo incipit et non in minimum desinit. Plurima enim ita erit eius que secundum longitudinem superassumptionis differentia, non totis circulis anomalie completis, quando precipue tetartimorium unum vel et tria unus unus] unius V2F1 anomalie superassumuntur, duabus tunc penes anomaliam differentiis inequalibus distantiis futuris, secundum potentiam vero, velut quando secundum utramque quidem distantiarum a medio cursu inchoaverit, non ab eodem vero medio, sed secundum alteram quidem ab eo qui secundum appositionem, secundum alteram vero ab eo qui secundum ablationem. Et ita enim plurimum distabunt adinvicem longitudinis apoysie, apoysie] epoysie V2 precipue non restituta anomalia, tetartimorio quidem uno rursum vel etiam tribus superassumptis unius anomalie, duabus penes anomaliam differentiis, semicirculi vero iiii. Propter hec ergo et Yparcum videmus observantissime, ut maxime autumabat, usum assumptarum in huiusmodi considerationem differentiarum differentiarum] distantiarum V2 ellectione, et cousum quidem Lunam secundum alteram differentiam a maximo cursu fecisse principium et non in minimum quievisse, secundum alteram vero a minimo cursu fecisse principium et non in maximum quievisse, sorigentem sorigentem] corrigentem V2F1 vero et penes anomaliam Solis factam differentiam, quamvis brevem existentem, propter iiiiam ad proximum unius dodecatimorii et non eiusdem vel equalem faciens differentiam anomalie secundum utramque distantiarum in totos circulos reliquisse Solis restitionem. restitionem] restitucionem V2F1 Hec vero diximus, non acusantes preiacentem investigationem periodicarum restitutionum restitionum] restitucionum V2F1 conceptionis, sed constituentes quoniam cum competenti quidem instantia et secundum consequens ratiocinatione facta dirigere potest propositum. Si autem aliqua et quod minimum expositorum simptomatum pretereat, frustrabitur omnino ab inquisita conceptione, et quoniam difficilis est perspicaciter facientibus talium observationum ellectionem ab examinationem omnium debentium ipsis inesse redditio. Igitur expositarum periodicarum restitionum secundum ab Yparco factas computationes ea quidem que mensium, ut diximus, sane ut maxime inerat investigata, nullo sensibili apparet inde tua inde tua] mentita V2F1 a veritate, que vero anomalie et latitudinis digno cura aliquo peccans, quare et nobis compedium compedium] compendium V2F1 factum fuisse ex in huiusmodi discrecionem secundum simplicius et commodius assumptis ephodis, quas statim demonstrabimus simul quantitati lunaris anomalie, preexponentes primum propter ad ea que deinceps commodum secundum partium factos medios cursus et longitudinis et anomalie et latitudinis, convenienter preiacentibus periodicorum motuum restitutivis temporibus et ex demonstranda ipsorum directione superagregata.

⟨IV.3⟩ De eis qui secundum partem omalis motibus Lune

Si ergo demonstratum medium Solis motum diurnum o lix viii xvii xiii xii xxxi ad proximum multiplicantes in unius mensis dies xxix xxxi l viii xx et factis apposuerimus unius circuli gradus ccclx, habebimus, quos in uno mense media Luna movetur secundum longitudinem, gradus ccclxxxix vi xxiiii i xxiiii ii xxx lvii ad proximum. Istos distribuentes in propositos mensis dies habebimus diurnum medium motum longitudinis gradus xiii x xxxiiii lviii xxxiii xxx xxx ad proximum.

Rursus cclxix circulos anomalie multiplicantes in unius circuli gradus ccclx habebimus multitudinem graduum xcvidccc xl. Istos dividentes in factos dies ccli mensium viiccccxii x xliiii li xl habebimus et anomalie diurnum medium motum gradus xiii iii liii lvi xxix xxxviii xxxviii.

Similiter vdcccc xxiii latitudinis restitutiones multiplicantes in unius circuli gradus ccclx habebimus multitudinem graduum ii cxxxiicclxxx. Istos distribuentes in vdc lviii mensium factos dies clxiclxxvii lviii minuta lviii secunda iii xx habebimus et latitudinis diurnum medium motum gradus xiii xiii xlv xxxix xl xvii xix.

Rursum a Lune secundum longitudinem diurno motu aufferentes Solis medium diurnum motum habebimus apochis medium diurnum motum gradus xii xi xxvi xli xx xvii lix. Per deinceps vero, ut diximus, nobis assumandas in huiusmodi consideracione ephodos longitudinis quidem diurnum motum fere inpermutabilem reperimus a preiacenti eum qui apochis manifestum quoniam, anomalie vero minorem gradibus o o o o xi xlvi xxxix, quare fieri graduum xiii iii liii lvi xvii li lix, latitudinis autem maiorem gradibus o o o o viii xxxix xviii, quare et ipsum fieri graduum xiii xiii xlv xxxix xlviii lvi xxxvii.

Secundum hec vero diurna sumentes uniuscuiusque xxiiii habebimus horarum medium motum, longitudinis quidem graduum o xxxii lvi xxvii xxvi xxiii xlvi, anomalie vero graduum o xxxii xxxix xliiii l xliiii xxxix lvii xxx, latitudinis vero graduum o xxxiii iiii xxiiii ix xxxii xxxi xxxii xxx, apochis autem graduum o xxx xxviii xxxvi xliii xx xliiii lvii xxx. Tricesies autem fatientes diurnos et auferentes circulos habebimus menstruam menstruam] mediam V2 add. mediam F1 epoysiam, longitudinis quidem graduum xxxv xvii xxix xvi xlv xv, anomalie vero graduum xxxi lvi lviii viii lv lix xxx, latitudinis autem graduum xxxvi lii xlix liiii xxviii xviii xxx, apochis autem graduum v xliii xx xl viii lix xxx.

Rursum diurnos multiplicantes in egiptiaci anni dies ccclxv et auferentes omnes circulos habebimus annuam mediam epoysiam, longitudinis quidem graduum cxxix xxii xlvi xiii l xxxii xxx, anomalie vero graduum lxxxviii xliii vii xxviii xli xiii lv, latitudinis autem graduum cxlviii xlii xlvii xii xliiii xxv v, apochis graduum cxxix xxxvii xxi xxviii xxix xxiii lv.

Dehinc deciesocties facientes annuos, per canonographiam sicut diximus commodum, et auferentes totos circulos habebimus xviii annorum spatii mediam epoysiam, longitudinis quidem graduum clxviii xlix lii ix ix xlv, anomalie vero gradum clvi lvi xiiii